2 | [34. ] Arcam Dei prius ventilavit, postea congregavit.---Consideremus Saulum quis fuerit, cum ab ipsa adolescentia lapidantium adiutor existeret, cum alia Ecclesiae loca vastaret, et acceptis epistolis vastanda alia peteret, cum mors ei fidelium nulla sufficeret, sed semper ad aliorum interitum aliis exstinctis anhelaret ; et profecto cognoscimus quia nullus tunc fidelium crederet, quod ad iugum Deus suae formidinis vim tantae elationis inclinaret. Unde et Ananias voce dominica hunc et postquam conversum audivit, extimuit, dicens: Domine, audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem . Qui tamen repente commutatus, ab hoste praedicator efficitur, et in cunctis mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat, supplicia pro veritate tolerat, pati se quae irrogaverat exsultat; alios blandimentis vocat, alios ad fidem terroribus revocat. Istis regnum pollicetur coelestis patriae, illis minatur ignem gehennae. Hos per auctoritatem corrigit, illos ad viam rectitudinis per humilitatem trahit, atque in omni latere ad manum se sui rectoris inclinat, et tanta arte Dei aream congregat, quanta illam prius elatione ventilabat. |
3 | [Vet. XV] [ 35. ] Paulus abstinentia corpus castigans, ventri deditos ferit.---Sed neque hoc abhorret a Paulo, quod rhinoceros buxei coloris dicitur, et elephantorum ventres cornu ferire perhibetur. Quia enim vivere sub rigore legis assuevit, arctius caeteris in illo custodia uniuscuiusque virtutis inolevit Quid enim per colorem buxeum, nisi abstinentiae pallor exprimitur? Cui ipse se tenaciter adhaerere testatur, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar . Qui divinae legis eruditione praeditus, dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantes in ventrem ferit. In ventrem quippe elephantes percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis; nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum . Et rursum: Huiusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri . Cornu suo igitur rhinoceros iste non iam homines, sed bestias percutit, quando illa Paulus doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit. Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superest ut facta et in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum saevitiam Dominus dum sub iugo inspirati timoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi fortitudinem subegit. Sed quia mira Dei potentia quid de electis egerit audivimus, nunc mira eius patientia in his quos reprobat quid toleraverit audiamus: |