2 | [32. ] Glebas hoc est mentium duritiam fregit.---Iam scilicet Dominus quorumdam mentes intraverat, qui illum veraciter humani generis redemptorem credebant. Qui tamen cum nequaquam a pristina observatione recederent, cum dura litterae praedicamenta custodirent, eis praedicator egregius dicit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit . Qui ergo in humili mente fidelium legis duritiam redarguendo contrivit, quid aliud quam in valle post Dominum glebas fregit? ne videlicet grana seminum quae excisus aratro fidei sulcus cordis exciperet per custodiam litterae pressa deperirent. De quo bene adhuc subditur: |