2 | [26. ] Deus obdurat cor, non quia duritiam confert, sed quia exigentibus peccatis, non emollit.---Quamvis aliud sit privare, aliud non dare, hoc tamen repetiit subdendo, Non dedit, quod praemisit, Privavit. Ac si diceret: Quod dixi, Privavit, non iniuste sapientiam abstulit, sed iuste non dedit. Unde et Pharaonis cor Dominus obdurasse describitur, non quod ipse duritiam contulit, sed quod, exigentibus eius meritis, nulla illud desuper infusi timoris sensibilitate mollivit. Sed nunc hypocrita , quod sanctum se simulat, quod sub imagine boni operis occultat, sanctae Ecclesiae pace premitur, et idcirco ante nestros oculos religionis visione vestitur. Si qua vero tentatio fidei erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis exspoliat; quantumque contra bonos saeviat, persequens demonstrat. Unde et recte subditur: |