monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, X . <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XI [Rec. VII].

1 VERS. 15.---Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
2 [16. ] Pravi doctores de sua prole non sunt solliciti, secus boni.---Quid in pede, nisi transitus operationis accipitur? Quid in agro, nisi mundus iste signatur? De quo in Evangelio Dominus dicit: Ager autem [Vindoc., Norm. et plerique, est hic mundus.] est mundus [Matth. XIII, 38]. Quid in bestia nisi antiquus hostis exprimitur, qui huius mundi rapinis insidians, humana quotidie morte satiatur? De qua per Prophetam, pollicente Domino, dicitur: Et mala bestia non transibit per eam [Isai. XXXV, 9]. Struthio itaque ova sua deserens obliviscitur quod pes conculcet ea, quia videlicet hypocritae eos quos [Ebroic. aliique Norm., Vindoc. et Val. Cl., in conversionem, vel in conversione.] in conversatione filios generant derelinquunt, et omnino non curant, ne aut exhortationis sollicitudine, aut disciplinae custodia destitutos, pravorum operum exempla pervertant. Si enim ova quae gignunt diligerent, nimirum metuerent ne quis ea, perversa opera demonstrando, calcaret. Hunc Paulus pedem infirmis discipulis, quasi ovis quae posuerat, metuebat, cum diceret: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi [Phil. III, 18]. Et rursum: Videte canes, videte malos operarios [Ibid., 2]. Et rursum: Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis [II Thess. III, 6]. Hunc pedem Ioannes Caio formidabat, qui cum multa [Duo Germ. et Val. Cl., Diotrepis.] Diotrephis mala praemisisset, adiunxit: Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est [III Ioan. 11]. Hunc ipse Synagogae dux infirmo suo gregi metuebat, dicens: Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium [Deut. XVIII, 9]. Obliviscitur etiam quod bestia agri conterat, quia nimirum si diabolus in hoc mundo saeviens editos [Vindoc., Ebroic. ac Norm., in bona parte conversationis. Plur. Editi, in bona conversione.] in bona conversatione filios rapiat, hypocrita omnino non curat. Hanc autem agri bestiam Paulus ovis quae posuerat metuebat dicens: Timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri [Duo Germ. et Val. Cl., a castitate.] a charitate, quae est in Christo Iesu [II Cor. XI, 3]. Hanc agri bestiam discipulis metuebat Petrus, cum diceret: Adversarius vester diabolus, quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide [I Pet. V, 8]. Habent ergo veraces magistri super discipulos suos timoris viscera ex virtute charitatis: hypocritae autem tanto minus commissis sibi metuunt, quanto nec sibimetipsis quid timere debeant deprehendunt. Et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt. Unde adhuc sub struthionis specie subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.53r csg209.188 sbb354.184

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik