2 | [15. ] Pravorum et bonorum doctorum filios Dei gratia calefacit.---Ac si dicat: Ut ego, qui illa in pulvere calefacio, quia scilicet parvulorum animas, et in medio peccantium sitas, amoris mei igne succendo. Quid pulvis, nisi peccator accipitur? Unde et ille hostis huius peccatoris perditione satiatur, de quo per prophetam dicitur: Serpenti pulvis panis eius . Quid per pulverem, nisi ipsa iniquorum instabilitas demonstratur? De qua David ait: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . Ova ergo Dominus in pulvere derelicta calefacit, quia parvulorum animas praedicatorum suorum sollicitudine destitutas, etiam in medio peccantium positas amoris sui igne succendit. Hinc est quod plerosque cernimus et in medio populorum vivere, et tamen vitam torpentis populi non tenere. Hinc est quod plerosque cernimus, et malorum turbas non fugere, et tamen superno ardore flagrare. Hinc est quod plerosque cernimus, ut ita dixerim, in frigore calere. Unde enim nonnulli in terrenorum hominum torpore positi supernae spei desideriis inardescunt, unde et inter frigida corda succensi sunt, nisi quia omnipotens Deus derelicta ova scit etiam in pulvere calefacere, et frigoris pristini insensibilitate discussa, per sensum spiritus vitalis animare, ut nequaquam iacentia in infimis torpeant; sed in viva volatilia versa sese ad coelestia contemplando, id est volando, suspendant? Notandum vero est quod in his verbis non solum hypocritarum actio perversa reprobatur, sed bonorum etiam magistrorum, si qua fortasse subrepserit elatio premitur. Nam cum de se Dominus dicit quod derelicta ova in pulvere ipse calefaciat, profecto aperte indicat quia ipse operatur intrinsecus per verba doctoris, qui et sine verbis ullius hominis calefacit quos voluerit in frigore pulveris. Ac si aperte doctoribus dicat: Ut sciatis quia ego sum qui per vos loquentes operor, ecce cum voluero cordibus hominum etiam sine vobis loquor. [Vet. VIII.] Humiliata igitur cogitatione doctorum, ad exprimendum hypocritam sermo convertitur, et qua fatuitate torpeat, adhuc sub struthionis facto plenius indicatur. Nam sequitur: |