2 | [14. ] Hypocritae quos gignunt, bonis exemplis fovere et nutrire negligunt.---Quid enim per ova, nisi tenera adhuc proles exprimitur, quae diu fovenda est, ut ad vivum volatile perducatur? Ova quippe insensibilia in semetipsis sunt, sed tamen calefacta, in viva volatilia convertuntur. Ita nimirum parvuli auditores ac filii certum est, quod frigidi insensibilesque remaneant, nisi doctoris sui sollicita exhortatione calefiant. Ne igitur derelicti in sua insensibilitate torpescant, assidua doctorum voce fovendi sunt, quousque valeant et per intelligentiam vivere, et per contemplationem volare. Quia vero hypocritae quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt; bene autem loquendo in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt, recte de hac struthione dicitur: Quae derelinquit in terra ova sua. Curam namque filiorum hypocrita negligit, quia ex amore intimo rebus se exterioribus subdit, in quibus quanto magis extollitur, tanto minus de prolis suae defectu cruciatur. Ova ergo in terra dereliquisse est natos per conversionem filios nequaquam a terrenis actibus interposito exhortationis nido suspendere. Ova in terra dereliquisse est nullum coelestis vitae filiis exemplum praebere. Quia enim hypocritae per charitatis viscera non calent, de torpore prolis editae, id est de ovorum suorum frigore nequaquam dolent; et quanto se libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos generant agere terrena permittunt. Sed quia derelictos hypocritarum filios superna cura non deserit, nonnullos namque etiam ex talibus intima electione praescitos, largitae gratiae respectu calefacit, recte subiungitur: |