Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT VIII .
1 | VERS. 13.---Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. |
2 | [11. ] Struthioni pennas habenti, sed non volatum, similes sunt hypocritae.---Quis herodium et accipitrem nesciat aves reliquas quanta volatus sui velocitate transcendant? Struthio vero pennae eorum similitudinem habet, sed volatus eorum celeritatem non habet. A terra quippe elevari non valet, et alas quasi ad volatum specie tenus erigit, sed tamen nunquam se a terra volando suspendit. Ita sunt nimirum omnes hypocritae, qui dum bonorum vitam simulant, imitationem sanctae visionis habent, sed veritatem sanctae actionis non habent. Habent quippe volandi pennas per speciem, sed in terra repunt per actionem, quia alas per figuram sanctitatis extendunt, sed curarum saecularium pondere praegravati, nullatenus a terra sublevantur. Speciem namque Pharisaeorum reprobans Dominus, quasi struthionis pennam redarguit, quae in opere aliud exercuit, et in colore aliud ostendit, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum; ita et vos foris apparetis hominibus iusti, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate . Ac si diceret: Sublevare vos videtur species pennae, sed in infimis vos deprimit pondus vitae. De hoc pondere per Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde ? Huius struthionis conversurum se hypocrisim Dominus pollicetur, cum per prophetam dicit: Glorificabunt me bestiae agri, dracones et struthiones . Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper in infimis cogitationibus repunt? Quid vero per struthionum vocabulum nisi hi qui se bonos simulant designantur, qui sanctitatis vitam quasi volatus pennam per speciem retinent, sed per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos, et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. Vel certe agri bestiae, id est dracones struthionesque Dominum glorificant, cum fidem quae in illo est ea quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat gentilitas exaltat. Quam et propter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisim vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volare non potuit, quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit. |
3 | [12. ] Electi pauca habent hic quae eos deprimant, multa quae sursum tollant; secus reprobi.---Habemus adhuc quod in consideratione struthionis huius de accipitre et herodio attentius perpendamus. Accipitris quippe et herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus fulta, et idcirco cum celeritate transvolant, quia eis parum inest quod aggravat, multum quod levat. At contra struthio raris pennis induitur, et immani corpore gravatur, ut etsi volare appetat, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aera non suspendat. Bene ergo in herodio et accipitre electorum persona signatur, qui quandiu in hac vita sunt, sine quantulocunque culpae contagio esse non possunt. Sed cum eis parum quid inest quod deprimit, multa virtus bonae actionis suppetit quae illos in superna sustollit. At contra hypocrita, etsi facit pauca quae elevent, perpetrat multa quae gravent. Neque enim nulla bona agit hypocrita, sed quibus ea ipsa deprimat, multa perversa committit. Paucae igitur pennae corpus struthionis non sublevant, quia parvum bonum hypocritae multitudo pravae actionis gravat. Haec quoque ipsa struthionis penna ad pennas herodii et accipitris similitudinem coloris habet, virtutis vero similitudinem non habet. Illorum namque conclusae et firmiores sunt, et volatu aerem premere virtute suae soliditatis possunt. At contra struthionis pennae dissolutae, eo volatum sumere nequeunt, quo ab ipso quem premere debuerant aere transcenduntur. Quid ergo in his aspicimus nisi quod electorum virtutes solidae evolant, ut ventos humani favoris premant? Hypocritarum vero actio quamlibet recta videatur, volare non sufficit, quia videlicet fluxae virtutis pennam humanae laudis aura pertransit. |
4 | [Vet. VII.] [ 13. ] Veri Christiani a falsis, ex fructibus discernendi.---Sed ecce cum unum eumdemque bonorum malorumque habitum cernimus, cum ipsam in electis ac reprobis professionis speciem videmus, unde nostrae intelligentiae suppetat ut electos a reprobis, a falsis veros comprehendendo discernat? Quod tamen citius agnoscimus, si intimata in memoriam praeceptoris nostri verba signamus, qui ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos . Neque enim pensanda sunt quae ostendunt in imagine, sed quae servant in actione. Unde hic postquam speciem struthionis huius intulit, mox facta subiungit, dicens: |