monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, VI. <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT VII [Vet. V, Rec. IV].

1 VERS. 12.---Nunquid credes ei quod reddat sementem tibi, et aream tuam congreget?
2 [9. ] Pro Ecclesia leges promulgat; qui dudum contra eam saeviebat.---Qui aliud semen, nisi verbum praedicationis accipitur? sicut in Evangelio Veritas dicit: Exiit qui seminat, seminare [Matth. XIII, 3]; et sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas [Isai. XXXII, 20]. Quid aliud area nisi Ecclesia debet intelligi? de qua Praecursoris voce dicitur: Et permundabit aream suam [Matth. III, 12]. Quis ergo in initio nascentis Ecclesiae crederet, dum contra eam ille indomitus principatus terrae tot minis et cruciatibus saeviret, quia rhinoceros iste Deo sementem redderet, id est acceptum praedicationis verbum operibus repensaret? Quis posset tunc infirmorum credere quod eius aream congregaret? Ecce enim modo pro Ecclesia leges promulgat, qui dudum contra eam per varia tormenta saeviebat. Ecce quaslibet gentes capere potuerit ad fidei illas gratiam suadendo perducit; eisque aeternam vitam indicat, quibus captis praesentem servat. Cur hoc? Quia videlicet aream nunc congregat, quam aliquando superbo cornu dispergendo ventilabat. Audiat igitur beatus Iob quid gentilitatis principes faciant, et nequaquam se apud semetipsum de gloria tantae suae virtutis extollat. Audiat et rex potens, potentiores huius mundi reges quanta Deo devotione famulentur, et virtutem suam quasi pro singularitate non trahat in elationis vitium, qui habet in aliis exemplum, quia etsi tunc ei similem Dominus non vidit, multos tamen per quos eius gloriam retunderet praevidit.
3 [10. ] Qui terrenorum principum metu, Ecclesiam aperta vi vexare non audent, ad varia fraudis argumenta convertuntur. Sine hoste esse non potest Ecclesia.---Igitur quia terreni principes magna se Deo humilitate substernunt, pravi homines qui dudum contra Ecclesiam in infidelitate positi aperta adversitate saeviebant, nunc ad alia fraudis argumenta vertuntur. Quia enim illos religionem venerari conspiciunt, ipsi cultum religionis assumunt, et bonorum vitam sub despectis vestibus iniquis moribus premunt. Mundi quippe dilectores sunt, hocque in se quod homines venerentur ostendunt, atque eis qui vere semetipsos despiciunt, non mente, sed veste copulantur. Quia enim praesentem gloriam amantes assequi non possunt, quasi despicientes sequuntur. Qui quid sentiunt contra bonos ostenderent, si aptum nequitiae tempus invenirent. [Vet. VI.] Sed haec etiam argumenta pravorum [Longip., Laud., duo Germ., Val. Cl., ad elect. augmenta. Turon., ad electorum argumenta. Secuti sumus Ebroic., aliosque Norm. et Vindoc. Editi habent, ad elect. salutem.] ad electorum purgamenta proficiunt. Sancta enim Ecclesia transire sine labore tentationis non potest tempora peregrinationis, quae etsi foris apertos hostes non habet, intus tamen tolerat fictos fratres. Nam contra vitia semper in acie est, et habet etiam pacis tempore bellum suum; et fortasse gravius affligitur cum non extraneorum ictibus, sed suorum moribus impugnatur. Sive itaque illo, seu isto tempore, est tamen semper in labore. Nam et in persecutione principum timet ne amittant boni quod sunt, et in conversione principum tolerat, quia mali simulant bonos se esse, quod non sunt. Unde omnipotens Deus, quia rhinocerotem hunc loris ligatum [Laudun., duxit.] dixit, illico pravorum hypocrisim subdidit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke23.51v csg209.181 sbb354.178

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik