2 | [8. ] Temporalis principis potestatem sibi servire cogit Christus, eique suam Ecclesiam credidit ac commendavit.---In rhinocerotis fortitudine fiduciam Dominus habere se asserit, quia vires quas temporaliter terreno principi contulit, ad cultum suae venerationis inclinavit, ut ex accepta potestate, per quam dudum contra Deum tumuerat, religiosum nunc Deo obsequium impendat. Quo enim in mundum plus potest, eo pro mundi auctore plus praevalet. Nam quia a subiectis ipse metuitur, tanto facilius persuadet, quanto et cum potestate indicat qui vere metuatur. Dicatur ergo: Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius? Ac si diceretur: Ut ego, qui vires terrenorum principum meo cultui servituras aspicio. Tanto enim ea quae nunc agis, minora aestimo, quanto iam praevideo, quia et maiores huius mundi mihi potestates inclinabo. Bene autem subditur: Et derelinques ei labores tuos? Labores enim suos huic rhinoceroti Dominus reliquit, quia converso terreno principi eam quam sua morte mercatus est, Ecclesiam credidit: quia videlicet in eius manu quanta sollicitudine pax fidei sit tuenda commisit. Sequitur: |