monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, IV . <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT V [Vet. IV].

1 IBID.---Aut confringet glebas vallium post te?
2 [6. ] Qui prius fidei persecutores, postmodum praedicatores et assertores facti.---Solent excultae terrae superiacentes glebae iactata semina premere, et nascentia suffocare. Quibus glebis hoc loco illi signantur, qui per duritiam suam atque pestiferam vitam, nec ipsi semina verbi recipiunt, nec receptorum seminum fructus alios ferre permittunt. Sanctus enim quisque praedicator in mundum veniens, evangelizando pauperibus, quasi molles vallium terras araverat; sed quorumdam duritiam [Ebroic., Pratel., duo Germanenses, quos sequuntur veteres Edit. Paris. et Basil., electorum, quod vitiosum esse non dubitamus.] elatorum Ecclesia rumpere non valens, eos quasi superiectas labori suo glebas oppressa tolerabat. Multi enim perversae mentis ipsa terrenorum principum infidelitate confisi, surgentem Ecclesiam male vivendi pondere premebant, [Val. Cl. et Laud., cum diu quo possunt modo.] cum diu quos possent modo damnabilibus exemplis, modo minis, modo blandimentis destruerent, ne terra cordis auditorum ad spiritalis seminis fructum exculta perveniret. At cum omnipotens Deus hunc rhinocerotem [Val. Cl., hunc rhinocerota . . . . subdidit, dura perseq. corda, omissis omnibus aliis. Corb. Germ., rhinocerota. Germ., rhinocerotam.] loris suis subdidit, per eum illico glebarum duritiam fregit. Mox quippe terrenum principatum suae fidei subiugavit, dura persequentium corda contrivit, ut quasi confractae glebae non iam obduratae premerent, sed ad percepta verbi semina resolutae germinarent. Unde recte nunc ait: Aut confringet glebas vallium post te? Ac si diceret sicut post me, qui postquam mentem cuiuslibet elatae potestatis ingredior, non solum eam mihi subditam reddo, sed etiam ad conterendos fidei hostes [Val. Cl., exero.] exerceo, ut potentes huius saeculi meae formidinis loris ligati, non solum in me credentes permaneant, sed et pro me alieni cordis duritiam zelantes frangant.
3 [7. ] In suo sinu multos hostes habet Ecclesia, contra quos terrenorum principum opem quaerit.---Hoc autem quod de infidelibus diximus, in plerisque etiam qui fidei nomine censentur videmus. Multi namque in medio humilium fratrum positi fidem verbo tenus tenent, sed dum elationis typhum non deserunt, dum quos possunt illatis violentiis premunt, dum fructificantibus aliis ipsi nequaquam semina verbi recipiunt, sed ab exhortantis voce aurem cordis avertunt, isti quid aliud, quam obduratae glebae in exaratis vallibus iacent? Qui eo nequiores sunt, quo nec ipsi humilitatis fructum proferunt, et quod est deterius, proferentes humiles premunt. Ad horum duritiam dissolvendam nonnunquam sancta Ecclesia, quia propria virtute non sufficit, rhinocerotis huius, id est terreni principis opitulationem quaerit, ut ipse superiacentes glebas conterat, quas Ecclesiarum humilitas quasi planities vallium portat. Has itaque glebas rhinoceros pede premit ac comminuit, quia pravorum potentiumque duritiam, cui ecclesiastica humilitas resistere non valet, principalis religio ex potestate dissolvit. Quod quia sola divina virtute agitur, ut terreni regni culmina [Gilot., Vatic., Gussanv. et al., cum Mss. Ed. Germ., ad profectum; Mss. Corb. Germ., Anglic., Norm., etc., ad provectum.] ad provectum regni coelestis inclinentur, recte nunc dicitur: Aut confringet glebas vallium post te? Ut vero de suis virtutibus beatus Iob humilia sentiat, et adhuc de huius mundi potestatibus sub rhinocerotis nomine sublimia cognoscat, sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.50v csg209.179 sbb354.176

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik