2 | [4. ] Saeculi principes divina praecepta quibus alligantur, praedicant et servari curant.---Lora sunt Ecclesiae praecepta disciplinae. Arare vero est per praedicationis studium humani pectoris terram vomere linguae proscindere. Hic igitur rhinoceros quondam superbus ac rigidus iam nunc loris fidei tenetur ligatus; atque a praesepi ad arandum ducitur, quia eam praedicationem qua ipse refectus est innotescere. et aliis conatur. Scimus enim rhinoceros iste, terrenus videlicet princeps, quanta prius contra Dominum crudelitate saevierit, et nunc agente Domino cernimus quanta se ei humilitate substernit. Hic rhinoceros non solum ligatus, sed etiam ad arandum ligatus est, quia videlicet disciplinae loris astrictus, non solum se a pravis operibus retinet, sed etiam in sanctae fidei praedicationibus exercet. Ecce enim, sicut superius dictum est, ipsos humanarum rerum rectores ac principes dum metuere Deum in suis actionibus cernimus, quid aliud quam loris ligatos videmus? Cum vero eam fidem, quam dudum persequendo impugnaverant, nunc prolatis legibus praedicare non cessant, quid aliud faciunt, nisi aratri laboribus insudant? |
3 | [5. ] Saecularis potestatis et humilitatis christianae mirus consensus.---Libet videre hunc rhinocerotem, id est terrae principem fidei loris ligatum, quemadmodum et cornu portat per potentiam saeculi, et iugum fidei sustinet per amorem Dei. Timeri iste rhinoceros valde poterat, nisi ligatus esset. Cornu quippe habet, sed ligatus est. Habent ergo in loris eius quod humiles diligant, habent in cornu eius quod elati pertimescant. Strictus enim loris, servat pietatem mansuetudinis, sed fultus cornu terrenae gloriae exercet dominium potestatis. Plerumque autem cum exigente ira ad feriendum rapitur, divino timore revocatur. Et quidem per exasperatam potentiam in furorem se elevat; sed quia aeterni iudicis reminiscitur, cornu ligatus se inclinat. Saepe ipse vidisse me memini, quod cum se ad feriendum graviter hic rhinoceros accenderet, et quasi elevato cornu bestiolis minimis mortes, exsilia, damnationesque subiectis immensis terroribus intentaret, repente fronti signo crucis impresso, omne in se incendium furoris exstinxit, conversus minas deposuit; et quia ad deliberata progredi non posset, ligatus agnovit. Et non solum in se iras edomat, sed in subiectorum etiam sensibus omne quod rectum est inserere festinat, ut quia omnes sanctam Ecclesiam ex intima cogitatione venerentur, exemplo ipse suae humilitatis demonstret. Dicatur igitur beato Iob: Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo? Ac si aperte dicat: Nunquid potentes huius saeculi in sua fatua elatione confidentes, ad laborem praedicationis dirigis, et sub disciplinae vincula restringis? Subaudis: Ut ego, qui id egi cum volui, qui persecutores meos, quos prius hostes pertuli, ipsos postmodum rectae fidei defensores feci. Sequitur: |