2 | [3. ] Scripturae sanctae pabulo Christus hos rhinocerotes nutrit.---Praesepe hoc loco ipsa Scriptura sacra non inconvenienter accipitur, in qua verbi pabulo animalia sancta satiantur, de quibus per Prophetam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea . Hinc etiam natus Dominus a pastoribus in praesepi reperitur , quia eius incarnatio, in ea quae nos reficit Prophetarum scriptura cognoscitur. Rhinoceros itaque iste, videlicet omnis elatus in primordiis nascentis Ecclesiae, cum patriarcharum dicta, cum prophetarum mysteria, cum Evangelii arcana audiret, irridebat, quia tanto in praedicatorum praesepi claudi satiarique contempserat, quanto in voluptatibus propriis dimissus, desperationis suae campum tenebat. Quem superborum campum bene Paulus insinuat, dicens: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis, in avaritiam . Tanto enim se quisque in malis praesentibus latius relaxat, quanto post hanc vitam se assequi bona aeterna desperat. Sed omnipotens Deus diu quidem rhinocerotem hunc per pravae voluptatis campum vagantem pertulit, et tamen cum voluit, repente ad suum praesepe religavit, ut vitae pabulum bene clausus accipiat, ne vitam funditus male liber amittat. Ecce enim iam cernimus quod potentes huius saeculi, eiusque principes praedicamenta dominica libenter audiunt, constanter legunt, passimque a praesepi non exeunt, quia praecepta Dei, quae aut legendo, aut audiendo cogoscunt, nequaquam vivendo transcendunt; sed ad verbi pabulum quasi clausi stare aequanimiter tolerant, ut edendo et permanendo pinguescant. Quod cum Deo agente conspicimus, quid aliud quam rhinocerotem hunc ad praesepe morantem videmus? Quia vero post acceptum pabulum praedicationis rhinoceros iste fructum debet ostendere operis, recte subiungitur: |