monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT I.

1 1. Inflictum homini a superbo diabolo vulnus, Dei humilitate sanatum---In paradiso sano homini diabolus invidens superbiae vulnus inflixit, ut qui mortem non acceperat conditus, [Recent. Editi cum Germ., moreretur. Ita quoque Codex Laud. At melius Corb. Germ., Vindoc., Ebroic. aliique Norm., mereretur, quod etiam legitur in vet. Edit. Paris. et Basil.] mereretur elatus [Genes. III]. Sed quia divinae potentiae suppetit, non solum bona de nihilo facere, sed ea etiam ex malis quae diabolus perpetraverat, reformare, contra hoc inflictum vulnus superbientis diaboli medicina apparuit inter homines humilitas Dei, ut auctoris exemplo humiliati surgerent, qui imitatione hostis elati ceciderant. Contra ergo superbientem diabolum apparuit inter homines homo factus humilis Deus. Hunc potentes huius saeculi, id est membra diaboli superbientis, eo despicabilem crediderunt, quo humilem conspexerunt. Vulnus enim cordis eorum quanto magis tumuit, tanto amplius [Editi, medicamentum vitae. Secuti sumus Mss. Anglic. Norm., Vindoc., duos Germ. et Laud. In Turon. et Val. Cl. legitur, medicamentum mente despexit, mutato procul dubio per hallucinationem τῷ mite in mente.] medicamentum mite despexit. Repulsa igitur a vulnere superborum medicina nostra pervenit ad vulnus humilium: Infirma quippe mundi elegit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I, 27]; actumque est cum pauperibus quod post etiam divites erati mirarentur. Nam dum novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam postmodum obstupuere miracula. Unde mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis, quam despexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia, quia dum in venerationem vita surgit humilium, elatio cecidit superborum. Igitur quia beatus Iob sanctae Ecclesiae typum tenet, et omnipotens Deus praevidit quod in primordiis nascentis Ecclesiae, potentes huius saeculi leve eius iugum suscipere crassa cordis cervice recusarent, dicat:
Gregorius Magnus HOME

bke23.49v csg209.173 sbb354.170

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik