monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XXVI. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XXVII.

1 IBID.--- [Pratel. ac Vindoc., Et virentia.] Virentia quaeque perquirit.
2 [80. ] Arentia corda Christus deserit; fide ac spe virentia requirit.---Arentia enim deserit, et virentia quaeque perquirit. [Laud. et Val. Cl., arent . . . . corde.,] Arentia namque corda sunt hominum, quae in huius saeculi spe peritura plantata, aeternitatis fiduciam non habent. [Ebroic. aliique Norm., Vindoc. et Corb. Germ., virentia autem.] Virent autem quae illi haereditati inhaerent, de qua Petrus apostolus dicit: In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem [I Pet. I, 4]. Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in haereditatis [Al., incorruptibilis.] immarcescibilis sorte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extrinsecus mundi huius desideria fugiat. Quisquis a Domino perquiri desiderat, aeternam patriam appetens, in interna cordis plantatione viridescat.
3 [81. ] S. Gregorii modestia et humilitas.---Haec autem de onagro exposita sub duplici intellectu [Val. Cl. proficiant.] sufficiant. Lectoris vero iudicio relinquendum est quid magis duxerit eligendum. Et si utriusque expositionis intelligentiam fortasse despexerit, libenter ipse lectorem meum subtilius veriusque sentientem, velut magistrum discipulus [Corb. Germ., Laud. et Val. Cl., sequor.] sequar, quia mihi proprie donatum credo, quidquid illum me melius sentire cognosco. [Vet. XXXV.] Omnes enim qui fide pleni de Deo aliquid sonare nitimur, organa veritatis sumus; et in eiusdem veritatis potestate est, utrum per me sonet alteri, an per alterum mihi. Ipsa quippe in medio nostri, etiam non aeque viventibus omnibus [Pratel. et Val. Cl., aeque est.] aequa est, et saepe alium tangit, ut bene audiat quod per alium ipsa sonuerit; saepe vero alium tangit, ut bene quod ab aliis audiatur sonet.
4 [82. ] Saepe doctori verbum aut propter auditoris meritum tribuitur, aut propter cuipam subtrahitur.---Saepe doctori verbum pro gratia tribuitur auditoris, et saepe propter auditoris culpam subtrahitur sermo doctori. In his ergo quae ubertim praedicat doctor, nulla elatione se efferat, ne fortasse non pro sua, sed pro auditoris gratia eius repleatur lingua; et in his quae doctor steriliter dicit, auditor non succenseat, ne fortasse doctoris lingua non pro sua, sed pro auditoris reprobatione torpescat. [Sic Vindoc., Ebroic. et al. Norm., caeterique passim Mss. licet in Editis et in Corb. Germ. legatur, pro auditoris namque gratia, datur bonus.] Pro auditoris namque gratia boni, datur etiam malis sermo doctoribus, sicut potuerunt Pharisaeis suppetere verba praedicationis, de quibus scriptum est: Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere [Matth. XXIII, 3]. Propter auditorum vero reprobationem bonis etiam doctoribus sermo subtrahitur, sicut ad Ezechielem contra Israel dicitur: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est [Ezech. III, 26].
5 [83. ] Aliquando pro doctoris et auditorum merito vel culpa, datur aut negatur. De accepto nemo extollatur. Spem comitetur timor.---Aliquando autem sermo praedicationis propter utrosque datur, aliquando propter utrosque subtrahitur. Propter utrosque enim datur, sicut divina voce Paulo apud Corinthios dicitur: Noli timere, sed loquere [Act. XVIII, 9]. Et paulo post: Quia populus multus est mihi in hac civitate [Ibid. 10]. Propter utrosque vero subtrahitur, sicut Heli sacerdos et pravam filiorum cognovit actionem, et dignam increpationis non exercuit vocem; cum profecto futurum esset ut in mortis supplicio et istos reatus flagitii, et illum silentii poena multaret [I Reg. III, 12, seq.]. Inter haec igitur cum vel pro quo sermo detur, vel propter quem subtrahatur, ignoramus, unum est salubre remedium, nec de his [Pratel., quae illis.] quae aliis magis accepimus, nosmetipsos extollere, nec de eo alterum quod minus acceperit irridere; sed fixo humilitatis pede, graviter et constanter incedere, quia in hac vita tanto veracius docti sumus, quanto doctrinam nobis a nobismetipsis suppetere non posse cognoscimus. Cur ergo quilibet de doctrina superbiat, qui occulto iudicio vel cui quando detur, vel quando cui subtrahatur ignorat? Quamvis enim securitati timor semper longe videatur abesse, nobis tamen nihil est securius quam sub spe semper timere, ne incauta mens aut desperando se [Vindoc. et Norm., in vitia.] in vitiis deiiciat, aut extollendo de donis ruat. Ante districti enim ac pii iudicis oculos quanto de se sub spe humilius trepidat, tanto in illo robustius stat.
Gregorius Magnus HOME

bke23.48v csg209.170 sbb354.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik