monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XXV.

1 IBID.---Clamorem exactoris non audit.
2 [71. ] Exactoris, scilicet diaboli clamorem non audivit.---Sicut supra dictum est, quis hoc loco exactor accipi nisi diabolus potest? Qui male suadendo spem contulit immortalitatis, sed decipiendo exigit tributum mortis; qui suadendo intulit culpam, [Laud., serviendo intulit poenam.] saeviendo exigit poenam. Huius exactoris sermo est ante mortem hominis astuta persuasio, clamor vero eius est violenta iam rapina post mortem. Quos enim ante mortem latenter intercipit, hos ad supplicii sui consortium post mortem violenter rapit. Sed quia ad mortem veniens Dominus, huius exactoris violentos impetus non expavit, sicut ipse ait: Venit enim princeps huius mundi et in me non habet quidquam [Ioan. XIV, 30], bene dicitur: Clamorem exactoris non audit. Venit quippe ad eum exactor humani generis, quia illum hominem vidit. Sed quem infirmitate despectum hominem credidit, virtute supra hominem sensit.
3 [Rec. XVI.] [ 72. ] Huius exactoris typus, Laban; Christi, Iacob; Ecclesiae, Rachel fuit.---Huius nimirum exactoris typum Laban tenuit, quando cum furore veniens sua apud Iacob idola requisivit [Genes. XXXI, 1, seq.]. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem non inconvenienter diabolus accipitur; qui cum sit tenebrosus ex merito, [Nonnul. Ed., transfigurat se velut in angelum.] transfigurat se in angelum lucis [II Cor. XI, 14]. Huic servivit Iacob, id est ex parte reproborum Iudaicus populus, cuius ex carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Iacob persequitur, quia electos quosque qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. [Laud. et Val. Cl., huius filiam, id est mundi, Iacob abstulit.] Huius filiam, id est sive mundi, sive diaboli, Iacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate coniunxit. Quam et de domo patris abstrahit, quia ei per Prophetam dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui [Psal. XLIV, 11]. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus [Coloss. III, 5]. Laban ergo veniens apud Iacob idola non invenit, quia ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit. Sed quae Iacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis [Psal. CXXVI, 2]. Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens terrenae concupiscentiae vitia poenitendo texit. De hac coopertione vitiorum [Vindoc. et Corb. Germ., per prophetam.] per Psalmistam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae utique avaritia illis non solet evenire, qui in via Domini viriliter currunt, quibus dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum [Psal. XXX, 25], sed his maxime qui quasi effeminato gressu gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde et illic eiusdem Rachelis haec verba sunt: Iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi [Genes. XXXI, 35]. Apud Iacob ergo idola Laban non reperit, quia exactor callidus quid in Redemptore nostro reprehenderet, non invenit. De quo exactore Redemptori nostro gentilitatem ab eius dominio liberanti per prophetam dicitur: Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian [Isai. IX, 4]. Eripiens quippe gentilitatem Dominus, superavit iugum oneris eius, cum eam adventu suo ab illa daemoniacae tyrannidis servitute liberavit. Superavit virgam humeri eius, [Quidam Ed., cum persecutionem.] cum percussionem illius, quae ex perverso opere graviter deprimebat, ab humano genere [Gilot. et al. Ed., Redemptor.] redempto compescuit. Superavit sceptrum exactoris eius, cum regnum eiusdem diaboli, qui pro pestifera perpetratione vitiorum exigere consueverat debita tributa poenarum, de fidelium corde destruxit.
4 [Vet. XXXII, Rec. XVII.] [ 73. ] Gedeonis contra Madianitas insolens pugna, Christi certamen praesignavit.---Sed quomodo haec acta sunt audiamus. Subiunctum est illico: Sicut in die Madian. Non abs re arbitror si hoc Madianitarum bellum quod in comparatione adventus Dominici a propheta vigilanter illatum est aliquando latius disseramus. In libro quippe Iudicum [Iudic. VII, 1 seq.], Gedeon contra Madianitas dimicasse describitur. Is cum exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illi admonitione praeceptum est ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret, a bellorum conflictu removeret. [Norm., Val. Cl. et nonnulli, actumque est, et trecenti . . . remanserunt.] Actumque est ut trecenti viri tantummodo, qui stantes manibus aquas hauserant, remanerent. Cum his ad praelium pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus et lagenis armavit [Ibid., 19, seq.]. Nam, sicut illic scriptum est, accensas lampades miserunt intra lagunculas, et tubas in dextra, lagenas autem in sinistra tenuerunt; et ad hostes suos cominus venientes, cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, [Corb. Germ., Gilot., Gussanv. et plur. Ed., lampades aperuerunt; caet. Mss. et vet. Edit. Paris. et Basil., apparuerunt; quam lectionem anteponendam duximus.] lampades apparuerunt; et hinc tubarum sonitu, illinc lampadum coruscatione territi hostes, sunt in fugam conversi. Quid hoc est, quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur, et adventui Redemptoris nostri istius pugnae victoria comparatur? An indicare propheta nobis studuit, quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum illa sub Gedeon duce pugnae victoria designavit? Talia illic nimirum acta sunt, quae quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quia contra arma veniens, arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ipsa testante didicimus, [Editi, cum Corb. Germ., ne parva haec; melius, ne parvi; quod legitur in Mss. Norm., Vindoc., Laud., Val. Cl., etc.] ne parvi haec quae facta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens, Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas [Val. Cl., principis vestri.] principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio [Psal. XXIII, 7]. [Al., hunc Redemptorem. Interpretationis nominis Gedeon quae subiicitur ratio nos latet; certe locum non habet in fonte Hebr. Attamen in l. de Nomin. Hebr. sancti Hieronymi, Edit. Paris. 1546, etc., legitur: Gedeon circumiens in utero, vel inutile, sive tentatio iniquitatis eorum; verba autem in utero vel inutile, sive tentatio iniquitatis eorum; verba autem in utero vel inutile in nov. Edit. non comparent.] Hic Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur, circumiens in utero. Dominus enim noster per maiestatis potentiam omnia complectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis [Deest humanitatem sumens, in Norm., Vindoc., Val. Cl. et Corb. Germ.] humanitatem sumens venit. Quis est ergo circumiens in utero, nisi omnipotens Deus sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens? In quo utero et incarnatus est, et clausus non est, quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et [Ebroic. et Vindoc., extra uterum.] extra mundum per potentiam maiestatis. Madian vero interpretatur, de iudicio. Ut enim hostes eius repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de iudicio iuste iudicantis fuit. Et idcirco de iudicio vocantur, quia alieni a gratia Redemptoris, iustae damnationis meritum etiam in vocabulo nominis trahunt.
5 [Vet. XXXIII.] . 74. Quid significent trecenti milites cum Gedeone pugnantes.---Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo per ter ductum centenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei [Pratel. et Vindoc., stravit.] destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecta sentire. Notandum vero est quia iste trecentorum numerus in tau littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam id quod in cruce eminet adderetur, non iam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt, quibus dictum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me [Luc. IX, 23]. Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde et per Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super frontes virorum gementium et dolentium [Ezech. IX, 4]. Vel certe in his trecentis, qui in tau littera continentur, hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. Ductique sunt ad fluvium, ut aquas biberent, et quicunque aquas flexis genibus hauserunt, a bellica intentione remoti sunt. Aquis namque, doctrina sapientiae; stante autem genu, recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt, genuflexisse perhibentur, a bellorum certamine prohibiti recesserunt, quia cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, rectitudinem operum non inflectunt. Omnes quippe tunc bibisse aquam, sed non omnes recto genu stetisse narrati sunt. Reprobatique sunt, qui genua, dum aquas biberent, inflexerunt; quia attestante Apostolo: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. II, 13]. Quia enim, ut diximus, dissolutio operum in ipsa genuum incurvatione signatur, recte rursum per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris [Hebr. XII, 12]. Hi ergo Christo duce ad bellum [Corb. Germ., Vindoc., Norm., Laud., etc., prodeunt.] procedunt, qui hoc quod ore annuntiant opere ostendunt, qui fluenta doctrinae spiritualiter hauriunt, nec tamen in pravis operibus inflectuntur carnaliter, quia sicut scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris [Eccli. XV, 9].
6 [75. ] Quid tubae, lampades et lagenae, cum quibus ad praelium perrexerunt, et hostes debellarunt.---Itum ergo est ad praelium cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis. [Iidem Cod., Atque iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi.] Inusitatus iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi. Cecinerunt tubis, et sinistris lagenae tenebantur: intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis lampades ostensae sunt, quarum coruscante luce, hostes territi in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor praedicantium, in lampadibus, claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis, non gladiis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri; sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis [Ita Turon., Vindoc., Laudun., Corb. Germ., Val. Cl. et vet. Edit. Recentioribus magis placuit supponunt.] opponunt; resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscaverunt. Moxque hostes in fugam conversi sunt; quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt, crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur; lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent; apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur; id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent; coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent, quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent.
7 [76. ] Fidei praedicatores plus morte sua, quam praedicatione profecerunt.---Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt ante lampades, quia nimirum persecutores sanctae Ecclesiae, fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt; post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in fugam versi sunt, quia, pavore conterriti, a persecutione fidelium cessaverunt. Praedicatione scilicet tubarum, fractis lagenis corporum, visis timuerunt lampadibus miraculorum.
8 [Vet. XXXIV.] [ 77. ] Cui maior est cura corporis quam praedicationis, metuenda reprobatio.---Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextero enim habere dicimur quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis, quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam, atque in dextera lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est [Vindoc., Pratel., Val. Cl., quia a dextris . . . et a sinistris.] quia in dextris tubae, et sinistris lagenae teneantur. Hinc Dominus in Evangelio ait: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum [Matth. V, 15]. In modio enim commodum temporale, in lucerna autem lux praedicationis accipitur. Lucernam ergo sub modio [Val. Cl., tenere.] ponere est propter temporale commodum, gratiam praedicationis abscondere, quod nemo utique electorum facit. Et bene illic additur: [Vindoc., Sed supra candelabrum.] Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur, cui lucerna superponitur, dum eidem corpori cura praedicationis antefertur. Bene itaque per Prophetam dictum est: Sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian [Isai. IX, 4]. Sed quia exponendi prophetici testimonii gratia longe digressi sumus, ad operis nostri ordinem revertamur. Igitur postquam dictum est: Clamorem exactoris non audiit, quia videlicet antiqui hostis insidias Dominus in carne manifestatus despexit, quid etiam de electis suis fecerit recte subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke23.46v csg209.161 sbb354.160

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XXIV. <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik