2 | [68. ] Cui datus in solitudine locus et in terra salsuginis, cum gentilitas eum recepit.---In gentilitate enim in qua patriarcha non fuit, propheta non fuit; ad intelligendum Deum, qui ratione uteretur, homo pene non fuit. De hac solitudine per Isaiam dicitur: Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium . Et rursum de Ecclesia dicitur: Ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini . Terra vero salsuginis haec eadem solitudo repetita est, quae priusquam veram Dei sapientiam cognosceret, salsuginem protulerat, quia nullam viriditatem boni intellectus proferens, perversa sapiebat. Domum ergo in solitudine et tabernaculum in terra salsuginis accepit, quia incarnatus pro hominibus Deus, derelicta Iudaea, gentilitatis corda possedit. Unde ei Patris voce per prophetam dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . Qui iuxta hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia, iuxta hoc vero quod homo est, a Patre accipit inter omnia, sicut scriptum est: Potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est . Et rursum scriptum est: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus . Vel sicut ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet . Iam vero si quaeritur quid inter domum ac tabernaculum distet, domus in habitatione est, tabernaculum in itinere. Corda itaque gentilium quasi quaedam tabernacula habuit veniendo. sed ea per iustitiam firmans, domum fecit habitando. Et quia eorum vitam ad quos venerat imitari despexit, recte subiungitur: |