2 | [67. ] Huius onagri vincula soluta sunt, cum infirmitates passionis, in resurrectionis gloriam sunt commutatae.---Vincula quippe eius tunc soluta sunt cum infirmitates passionis illius in resurrectionis sunt gloriam commutatae. Quasi quaedam vincula Dominus habuit ea quae nos nequitiae merito patimur, nostrae mortalitatis infirma, quibus et usque ad mortem sponte ligari se voluit, et quae per resurrectionem mirabiliter solvit. Esurire enim, sitire, lassescere, teneri, flagellari, crucifigi, nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte velum templi rumperetur, scinderentur petrae, monumenta panderentur, inferni claustra patescerent; quid aliud tot argumentis tantae virtutis ostenditur, nisi quod illa infirmitatis nostrae vincula solvebantur, ut is qui ad suscipiendam servi formam venerat, in ipsa servi forma ab inferni vinculis absolutus, ad coelum etiam cum membris liber rediret? De quibus eius vinculis Petrus apostolus attestatur dicens: Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat illum teneri ab eo . Et quia post mortem suam atque resurrectionem ad gratiam fidei gentilitatem vocare dignatus est, postquam dicta sunt soluta eius vincula, apte subiungitur: |