Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XX.
1 | IBID.---Virentia quaeque perquirit. |
2 | [65. ] Despectis transitoriis, in aeternum mansura desiderantur.---Arentia quippe sunt omnia quae temporaliter condita venturo fine a iucunditate vitae praesentis quasi aestivo sole siccantur. Virentia autem sunt vocata, quae nulla temporalitate marcescunt. Huic ergo onagro virentia perquirere, est sancto unicuique viro, despectis rebus transitoriis, in aeternum mansura desiderare. |
3 | Cuncta vero haec quae de onagro dicta sunt intelligi etiam et aliter possunt. Quae repetito superiori versu exponimus, ut lectoris iudicio quod eligendum crediderit relinquamus. Igitur postquam praedicatorum dispensatio sub cervarum praetextu descripta est, ut ostenderetur per quem haec eadem virtus praedicationis datur, illico commemoratio de dominica incarnatione subnectitur, ut dicatur: |