monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XVIII . <<<     >>> XX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XIX [Rec. XV].

1 VERS. 8.---Circumspicit montes pascuae suae.
2 [64. ] Ad intelligenda sublimia valet ascendere, qui carnis incentiva castigavit.---Montes pascuae sunt altae contemplationes internae refectionis. Sancti enim viri quanto magis se exterius despiciendo deiiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Unde scriptum est: Ascensus in corde eius disposuit in convalle [Laud. addit in loco quem posuit.] lacrymarum [Psal. LXXXIII, 6, 7], quia quos exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. [Vet. XXIX.] Montes etiam pascuae sunt sublimes virtutes angelorum. Quae idcirco hic nos ministrando et adiuvando reficiunt, quia illic interno contemplationis rore pinguescunt. Quae quia largiente Deo in omni nos certamine protegunt, recte circumspici dicuntur. Undique enim nobis adesse circumspicimus, quorum defensione contra adversarios ex omni latere munimur. Possunt adhuc montes pascuae accipi altae sententiae Scripturae sacrae, de quibus per Psalmistam dicitur: Montes excelsi cervis [Psal. CIII, 18], quia hi qui iam dare contemplationis saltus noverunt, altos sententiarum divinarum vertices quasi cacumina montium ascendunt, ad quae profecto cacumina quia infirmi pervenire non valent, recte illic subditur: Petra refugium erinaciis [Ibid.], quia videlicet invalidos non sublimiter intelligentia exercet, sed sola in Christo fides humiliter continet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.45v csg209.156 sbb354.156

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik