monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XVII. <<<     >>> XIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XVIII [Rec. XIII].

1 IBID.---Clamorem exactoris non audit.
2 [57. ] Vehementioribus diaboli tentationibus aures claudunt, et ventris clamoribus.---Quis intelligi exactor alius, nisi diabolus potest, qui semel in paradiso homini malae persuasionis nummum contulit [Genes. III, 6, seq.], et quotidie ab eo huius debiti exigere reatum quaerit? Huius exactoris sermo est malae suggestionis inchoatio. Huius exactoris clamor est iam [Recent. Ed., invitis Mss., non levis. Melius lenis, opponitur violentae tentationi.] non lenis, sed violenta tentatio. [Corb. Germ., et Pratel., hic exactor loquitur, cum leniter suggerit, hic exactor clamat, etc.] Hic exactor clamat, cum fortiter tentat. Clamorem ergo exactoris non audire est violentis tentationum motibus minime consentire. Audiret enim si ea quae suggerit faceret. Sed cum perversa agere despicit, recte dicitur: Clamorem exactoris non audit.
3 [Vet. XXVI.] [ 58. ]Nonnulli vero hoc loco per exactorem intelligi ventrem volunt. Ipse namque a nobis quoddam debitum exigit, quia quotidianum fructum sibi humani laboris impendi etiam per naturam quaerit. Abstinentes igitur viri, qui hoc loco onagri vocabulo figurantur, [Corb. Germ., Pratel. et Utic., dum violenta.] dum violenter gulae desideria reprimunt, quasi clamantis exactoris verba contemnunt. Sed cum continenti viro contra innumera vitia multa virtutum certamina suppetant, cur sub exactoris clamore contempto, de solo hic ventre dicitur quod eius impetum impulsumque restringat, nisi quod nullus palmam spiritualis certaminis apprehendit, qui non in semetipso prius per afflictam ventris concupiscentiam carnis incentiva devicerit? Neque enim ad conflictum spiritalis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, edomatur, quia si non ea quae nobis sunt viciniora prosternimus, nimirum inaniter ad ea quae longius sunt impugnanda transimus. Incassum namque contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra ipsa urbis moenia civis insidians habetur. Mens quoque ipsa certantis sub gravi confusionis dedecore a spiritalis certaminis congressione repellitur, quando infirma in carnis praelio gulae gladiis confossa superatur. Nam cum se parvis prosterni conspicit, confligere maioribus erubescit.
4 [59. ] Qui gulam edomare non curant, incaute ad spiritalia bella consurgunt.---Nonnulli vero ordinem certaminis ignorantes, edomare gulam negligunt, et iam ad spiritalia bella consurgunt. Qui aliquando multa etiam quae magnae sunt fortitudinis faciunt, sed, dominante gulae vitio, per carnis illecebram omne quod fortiter egerint perdunt; et dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Unde et de Nabuchodonosor vincente scribitur [IV Reg. XXV, 8; Ierem. LII, 14, sec. text. Hebr. et LXX, ubi appellatur princeps exerc.; Chal., princeps coquorum.]: Princeps coquorum destruxit muros Ierusalem. Quid enim per muros Ierusalem significans Scriptura exprimit, nisi virtutes animae, quae ad pacis visionem tendit? Aut quis coquorum princeps, nisi venter accipitur, cui diligentissima a coquentibus cura servitur? Muros igitur Ierusalem princeps coquorum destruit, quia virtutes animae dum non restringitur venter, perdit. Hinc est quod Paulus contra Ierusalem moenia decertanti vires coquorum principi subtrahebat, cum diceret: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. Hinc etiam praemisit, dicens: Sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans [Ibid., 26]. Quia cum carnem restringimus, [Turon., Laud., Corb. Germ., Val. Cl. Pratel., etc., ipsis continentiae.] ipsis abstinentiae nostrae ictibus non aerem, sed immundos spiritus verberamus; et cum hoc quod est intra nos subiicimus; extra positis adversariis [Recent. Excusi, pugnas damus. Inhaesimus Mss. Corb. Germ., Norm., Laud., Val. Cl. et al., necnon vet. Ed. Paris., Basil. Favet huic lect. textus Graecus; ubi enim legimus in Vulgata sic pugno, proprie significatur: sic pugilem ago, πυκτέυω.] pugnos damus. Hinc est quod cum rex Babylonis succendi fornacem iubet [Dan. III], naphthae, stuppae, picis et malleoli ministrari congeriem praecepit; sed tamen abstinentes pueros hoc igne minime consumit, quia antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni Spiritus gratia insibilat, ut a carnalis concupiscentiae aestibus illaesae perdurent, ut etsi usque ad tentationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat.
5 [Vet. XXVII.] [ 60. ] Quinque modis gula nos tentat. Non cibus, sed appetitus in vitio est.---Sciendum praeterea est quia quinque nos modis gulae vitium tentat [De consecr., d. 5, c. Quinque modis]. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet quae sumenda sint praeparari accuratius expetit, aliquando autem et qualitati ciborum et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit. Nonnunquam vero et abiectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Ionathas meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit [I Reg. XIV, 27]. Et ex Aegypto populus eductus, in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit [Num. XXI, 5]. Et prima filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet [I Reg. II, 12, seq.]. Et cum ad Ierusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia [Ezech. XVI, 49], aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, scilicet lenticulam, concupivit [Genes. XXV, 33]; quam dum vendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abiectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus, Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias [Ed. recent., in eremo per virtutem spiritus. Vet. Edit. Paris. et Basil., in eremo virtutem spiritus, etc. Quam lectionem ut potiorem libenter amplecteremur, nisi obstaret consensus Mss. Anglic., Norm., Corb. Germ., Turon., Laud., Val. Cl. et Longip., in quibus legitur, virtutem corporis. Porro per virtutem corporis, hic intelligi potest continentia et castitas illibata carnis.] in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit [III Reg. XVII, 6]. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit [Genes. III, 6], et secundum non carne, sed pane tentavit [Matth. IV, 3]. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam cum abiecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus ut a vetito se pomo suspenderet praeceptum prohibitionis accepit. Nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam vetat. Et dum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus?
6 [61. ] Edenda quae necessitas quaerit, non quae libido suggerit. Quanta ad hoc discretio necessaria.---Ea itaque sumenda sunt quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit. Sed magnus discretionis labor est huic exactori et aliquid impendere, et aliquid denegare; et non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire. [Rec. XIV.] Quae fortasse discretio subinfertur, cum dicitur: Clamorem exactoris non audit. Sermo namque huius exactoris est necessaria postulatio naturae. Clamor vero eius est mensuram necessitatis transiens appetitus gulae. Hic itaque onager exactoris huius sermonem audit, clamorem non audit, quia discretus vir ac continens et usque ad temperandam necessitatem ventrem reficit, et a voluptate restringit.
7 [Vet. XXVIII.] [ 62. ] Voluptas sub necessitatis specie se palliat.---Sciendum vero est quia sic voluptas sub necessitate se palliat, ut vix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solvi debitum necessitas petit, voluptas expleri desiderium suppetit; [Ed., et tanto gula. Nostri Mss. habent gulam] et tanto gulam securius in praeceps rapit, quanto sub honesto nomine necessitatis explendae se contegit. Saepe autem in ipsa edendi via furtive adiuncta voluptas subsequitur; nonnunquam vero impudenter libera etiam praeire conatur. Facile autem est deprehendere cum voluptas eius necessitatem praevenit, sed valde est difficile discernere cum in ipso esu necessario se occulta subiungit. Nam quia praeeuntem naturae appetitum sequitur, quasi a tergo veniens tardius videtur. Eo enim tempore quo necessitati debitum solvitur, quia per esum voluptas necessitati miscetur, quid necessitas petat, et quid, sicut dictum est, voluptas suppetat, ignoratur. Saepe vero et discernimus; et quia utramque sibi coniunctam novimus, in hoc quod extra metas rapimur, [Gussanv., cum recent. aliis, libere reficiendo fallimur . . . . . ex voluntate decipitur. Sequimur Mss. Anglic., Norm., Longip., Corb. Germ., Laud., Turon., Vindoc., etc., necnon vet. Edit. Paris. et Basil.] libet ut sciendo fallamur; et dum sibi mens ex necessitate blanditur, ex voluptate decipitur. Scriptum quippe est: Carnis curam ne feceritis in desideriis [Rom. XIII, 14]. Quae igitur fieri in desiderio prohibetur, in necessitate conceditur.
8 [63. ] Carnis desideria, non caro occidenda. Cavendum ne, dum hostem insequimur, civem quem diligimus, trucidemus.---Sed saepe dum incaute necessitati condescendimus, desideriis deservimus. Nonnunquam vero dum desideriis immoderatius obviare nitimur, necessitatis miserias augemus. Sic enim necesse est [Recent. Vulgati, ut artem. Vet. Edit. Paris. et Basil. consentiunt Mss. Norm., Corb. Germ Laud. etc., quos sequimur.] ut arcem quisque continentiae teneat, quatenus non carnem, sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat. Adiutorem quippe habemus intentionis internae hunc hominem quem exterius gestamus, et ipsi insunt motus lasciviae, ipsi effectus suppetunt operationis bonae. Saepe vero dum in illo hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus; et saepe dum quasi concivi parcimus, ad praelium hostem nutrimus. Eisdem namque alimentis vitia superbiunt, quibus nutritae virtutes vivunt. Et cum virtus alitur, plerumque vires vitiis augentur. Cum vero immensa continentia vitiorum vires extenuat, etiam virtus deficiens anhelat. Unde necesse est ut interior homo, noster aequus quidam arbiter praesideat inter se, et eum quem exterius gestat, quatenus ei homo suus exterior et semper ad debitum ministerium servire sufficiat, et nunquam superbe libera cervice contradicat; nec moveat si quid suggerendo submurmurat, dummodo eum semper superposita calce dominationis premat. Sicque fit ut dum repressa vitia reniti quidem nobis patimur, et tamen haec nobiscum congredi ex aequo prohibemus, nec vitia contra virtutem praevaleant, nec rursum virtus cum vitiorum omnimoda exstinctione succumbat. Qua in re sola elatio [Gussanv. cum plur. Ed. legit funditus non exstinguitur. Repugnant Mss. omnes ac vet. Edit. Paris. 1488, 1495, 1518, 1571, Basil. 1514, etc., in quibus deest negatio. Ea sane sublata, optimus manet sensus, nimirum, solum elationis peccatum exstingui, non vero sopiri penitus tentationes, succrescentibus assidue cogitationibus vitiosis, bellumque moventibus. In Corb. Germ., pro sola elatio . . . . exstinguitur, legitur sollicite funditus exstinguitur.] funditus exstinguitur, quia quamvis victoriae serviat, ad edomandam tamen cogitationum superbiam continua nobis pugna servatur. Unde bene hic, quia unusquisque vir continens et debitae necessitati congruit, et violentae voluptati contradicit, voce dominica dicitur: Clamorem exactoris non audit. Quia autem discretus vir eo ad intelligenda superiora se elevat, quo in se carnis incentiva castigat, recte post contemptum exactoris clamorem subditur.
Gregorius Magnus HOME

bke23.44r csg209.150 sbb354.150

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XVII. <<<     >>> XIX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik