monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XVI. <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XVII.

1 VERS. 7.---Contemnit multitudinem civitatis.
2 [56. ] Terrenorum hominum multitudinem sequi dedignantur.---Multitudinem civitatis contemnere est humanae conversationis prava studia devitare, ut iam non libeat terrenorum hominum, qui prae abundantia iniquitatis multi sunt, perditos mores imitari. Cum paucis namque ingredi angustam portam desiderant, et non cum multis lata itinera ingredi appetunt, quae ad interitum ducunt [Matth. VII, 13]. Solerter quippe a quo et ad quid sunt creati conspiciunt, et recta consideratione acceptae imaginis sequi vulgi multitudinem dedignantur. Unde et sponsi voce sponsae in Canticis canticorum dicitur: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos [Cant. I, 7]. Semetipsam namque ea quae est pulchra inter mulieres cognoscit, quando electa quaeque anima etiam inter peccantes posita quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit [Genes. I, 26], et iuxta perceptae similitudinis ordinem incedit. Quae si se non cognoscit, egreditur, quia a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur. Egressa vero abit post vestigia gregum, [Laud., quia sua in aeternum deserens.] quia sua interna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequitur exempla populorum. Nec iam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire pravos motus carnis intendit. Quia ergo electus quisque ac continens abire post gregum vestigia despicit, dicatur recte: Contemnit multitudinem civitatis. Ubi et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.43v csg209.149 sbb354.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik