Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XVI.
1 | VERS. 6.---Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. |
2 | [52. ] Duplex solitudo, cordis et corporis. Haec sine alia non prodest.---Hoc loco solitudinem debemus intelligere corporis, an solitudinem cordis? Sed quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae terrenorum desideriorum cogitationibus se inserit, non est in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. Itaque bene conversantibus primum solitudo mentis tribuitur, ut exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, ut ebullientes ab infimis curas cordis per superni gratiam restringant amoris, omnesque motus importune se offerentium levium cogitationum, quasi quasdam circumvolantes muscas ab oculis mentis abigant manu gravitatis, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerant, ubi cum illo exteriori cessante strepitu per interna desideria silenter loquantur. |
3 | [Vet. XXIV.] [ 53. ] Silentium contemplationis, hac in vita non potest esse perfectum.---De hoc secreto cordis alias dictum est: Factum est silentium in coelo, quasi dimidia hora . Coelum quippe ecclesia vocatur electorum, quae ad aeterna et sublimia dum per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, atque intra se Deo quoddam silentium facit. Quod quidem silentium contemplationis, quia in hac vita non potest esse perfectum, factum dimidia hora dicitur. Nolenti quippe animo dum cogitationum tumultuosi se strepitus ingerunt, etiam sublimibus intendentem, rursum ad respicienda terrena cordis oculum violenter trahunt. Unde scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Bene ergo factum hoc silentium non integra, sed dimidia hora describitur, quia hic contemplatio nequaquam perficitur, quamvis ardenter inchoetur. Quod etiam per Ezechielem prophetam congruenter exprimitur , qui pro mensura civitatis in monte conditae, in manu viri calamum sex cubitorum et palmi, se vidisse testatur. In monte quippe electorum ecclesia sita est, quia fundata in infimis desideriis non est. Quid autem per cubitum, nisi operatio; quid per senarium numerum, nisi perfectio operationis ostenditur, quia et sexto die cuncta opera Dominus explesse memoratur? Quid ergo super sex cubitos palmus insinuat , nisi contemplationis vim, quae iam initia aeternae et septimae quietis demonstrat? Quia enim aeternorum contemplatio hic minime perficitur, mensura septimi cubiti non expletur. Electorum itaque ecclesia, quia cuncta quae operanda sunt perficit, in sex cubitis sese in monte posita civitas ostendit. Quia vero hic adhuc sola initia contemplationis inspicit, de septimo cubito non nisi palmum tangit. |
4 | [54. ] Culmen contemplationis non attingitur, nisi ab exteriorum curarum oppressione liberemur.---Sciendum vero est quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus. Nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum huius silentii recurrentes, ab omni exterius perturbatione sopiamur. Quod silentium nostrum bene etiam Adam dormiens figuravit [Ibid.], de cuius mox latere mulier processit, quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit; et tunc in semetipso vel quae praeesse viriliter debeant, vel quae subesse possint infirma distinguit, ut aliud in illo sit quod regere valeat tanquam vir, aliud tanquam femina quod regatur. In hoc itaque silentio cordis, dum per contemplationem interius vigilamus, exterius quasi obdormiscimus. Quia ergo remoti viri, id est a desideriis carnalibus alieni, hoc silentium mentis inhabitant, huic onagro Dominus in solitudine domum dedit, ut turba desideriorum temporalium non prematur. |
5 | [Vet. XXV.] [ 55. ] Sancti quandiu vivunt, desiderio supernae patriae aestuant.---Sequitur: Et tabernacula eius in terra salsuginis. Salsugo accendere sitim solet. Et quia sancti viri quandiu in huius vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur, in terra salsuginis tabernacula habere perhibentur. Incessanter quippe accenduntur ut sitiant, sitiunt ut satientur; sicut scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur . Sequitur: |