2 | [50. ] Onagri liberi nomine intelliguntur, qui a servitute secularium rerum expediti, solitudini vacant.---Subaudis nisi ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, non incongrue vitam eorum significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Qui apte etiam liber dicitur: quia magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudet. Cuius servitutis conditione carere est in mundo iam nil concupiscere. Quasi enim quodam iugo servitutis premunt prospera dum appetuntur, premunt adversa dum formidantur. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam iam etiam in hac vita libertate perfruitur, dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur. Hoc grave servitutis iugum Dominus vidit saecularium cervicibus impressum, cum diceret: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitissum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve . Asperum quippe iugum, et durae, sicut diximus, servitutis pondus est, subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore amissionis premunt. Liber ergo dimittitur qui, calcatis terrenis desideriis, ab appetitione rerum temporalium securitate mentis exoneratur. Et vincula eius, quis solvit? Subaudis nisi ego. |
3 | [51. ] Divino adiutorio desideriorum carnalium retinacula rumpuntur.---Solvuntur vero uniuscuiusque vincula, dum divino adiutorio interna desideriorum carnalium retinacula dirumpuntur. Cum enim pia intentio ad conversionem vocat, sed adhuc ab hac intentione carnis infirmitas revocat, quasi quibusdam vinculis anima ligata praepeditur. Multos enim saepe videmus vitam quidem sanctae conversationis appetere; sed ne hanc assequi valeant, modo irruentes casus, modo futura adversa formidare. Qui in certa mala dum quasi cauti prospiciunt, in peccatorum suorum vinculis incauti retinentur. Multa enim ante oculos ponunt, quae si eis in conversatione eveniant, subsistere se non posse formidant. De quibus bene Salomon ait: Iter pigrorum, quasi sepes spinarum . Nam cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obstantium sepium sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt. Quod quia electos praepedire non solet, bene illic secutus adiungit: Via iustorum absque offendiculo [Ibid.]. Iusti quippe in conversatione sua quodlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt. Solvit itaque Deus onagri vincula, quando ab electi uniuscuiusque animo infirmarum cogitationum nodos rumpit, et propitius dissipat omne quod illectam mentem ligabat. Sequitur: |