monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XIII. <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XIV [Rec. XI].

1 VERS. 4.---Separantur filii earum, et pergunt ad pastum; egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
2 [49. ] Eorum filii ad sacrae Scripturae pastum pergunt. Eos Verbum ex natura divinitatis illustrat.---Pastum Scriptura sacra illud viriditatis aeternae pabulum vocat, ubi iam nostra refectio nullius defectus ariditate marcescet. De quo pastu per Psalmistam dicitur: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit [Psal. XXII, 2]. Et rursum: Nos autem [Pratel. et Utic., populus tuus et oves pascuae tuae.] populus eius, et oves pascuae eius [Psal. XCIV, 7]. De quibus nimirum pascuis Veritas per semetipsam dicit: Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X, 9]. Pergunt ergo ad pastum, quia de corporibus exeuntes illa pabula internae viriditatis inveniunt. Egrediuntur, et non revertuntur ad eas, quia in illa suscepti contemplatione gaudiorum, iam nullatenus indigent verba audire docentium. Egressi itaque ad eas iam non redeunt, quia angustias vitae praesentis evadentes, ultra a doctoribus praedicationem vitae accipere non requirunt. Tunc quippe impletur quod scriptum est: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus [Ierem. XXXI, 34]. Tunc impletur quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre [Laud. et Corb. Germ., non habent meo.] meo annuntiabo vobis [Ioan. XVI, 25]. Filius quippe de Patre palam annuntiat, quia sicut superius diximus, per hoc quod Verbum est, ex natura nos divinitatis illustrat. Verba enim tunc docentium quasi quosdam humanae linguae rivulos non quaerunt, quando de ipso iam veritatis [Hic sequimur Mss. Ebroic. aliosque. Norm., tres Anglic., Vindoc. Editi cum Corb. Germ., pro derivantur, habent debriantur.] fonte derivantur.
3 Igitur postquam figurata incurvatione cervarum, multa de magistrorum virtute narrata sunt, nunc ad eorum vitam, qui remotae conversationis secreta appetunt, verba vertuntur: qui et ipsa [Editi, vacandi, reluctantibus Mss. Vindoc., Corb. Germ., Laud., Val. Cl., Norm., etc.] cessandi otia, quia divino adiutorio et non suis viribus assequuntur, de eis a Domino dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.42v csg209.144 sbb354.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik