Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XI .
1 | VERS. 2.---Dinumerasti menses conceptus eorum? |
2 | [44. ] Per congruum tempus concepta soboles in cordis utero gestanda ut vivat.---Sancti enim viri cum de profectu auditorum cogitant, quasi iam in utero conceptionem portant. Sed cum nonnulla quae dicenda sunt differunt, et aptum suis exhortationibus tempus quaerunt, velut a partu quem fieri appetunt in mensium prolixitate dilatantur. Et saepe dum quaedam quae sentiunt, intempestive dicere audientibus nolunt, in ipsa tarditate proferendae sententiae, sive ad haec quae suadenda sunt, seu ad illa quae increpanda, consilio altiori firmantur. Et dum cogitatur vita filiorum, nec tamen ante tempus lingua consilium mentis eiicit, quasi iam concepta soboles intra uterum crescit, ut ad auditorum notitiam tunc sententia cordis exeat, quando prolata utiliter quasi per congruum tempus partus vivat. Et quia haec homines in magistrorum mente quando vel quomodo agantur ignorant, Deus vero ad retributionis gloriam non solum effectum considerat, sed etiam momenta cogitationum signat, recte ad beatum Iob dicitur: Dinumerasti menses conceptus earum? Subaudis ut ego, qui in sanctis praedicatoribus non solum fructus exteriorum operum, sed ipsas diutinas cogitationes numero, qui et eas ad retributionem servo. |
3 | [Vet. XXI.] [ 45. ] Qui se ad praedicandum parant, prius se interius virtutibus innovent.---Possunt per menses, quia congesti dies sunt, etiam multiplicatae virtutes intelligi. In mensibus quoque luna renascitur; nilque obstat si per menses nova regenerationis creatura signetur. De qua Paulus apostolus dicit: In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura . Sancti igitur viri, cum se ad praedicandum parant, prius se interius virtutibus innovant, ut ad hoc quod loquendo docent, vivendo concordent. Prius sua interna considerant, atque a cunctis se vitiorum sordibus emundant, curantes summopere ut contra iram patientiae luce resplendeant, contra carnis luxuriam etiam cordis munditia fulgescant, contra torporem zelo candeant, contra confusos praecipitationis motus serena gravitate rutilent, contra superbiam vera humilitate luceant, contra timorem radiis auctoritatis clarescant. Quia ergo tanta in se prius studia congerunt, quasi in conceptu sanctae praedicationis menses virtutum fiunt. Quos menses Dominus solus dinumerat, quia eadem bona in eorum cordibus non nisi qui dedit pensat. Et quia iuxta mensuram virtutum effectus etiam subsequitur fructuum, recte subiungitur: |