Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT X .
1 | CAP. XXXIX, VERS. 1.---Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? |
2 | [36. ] Cur magistri spirituales in ibicibus et cervis signati. Ibicum descriptio. Qui cervi flumina transmittant. Quae agimus apud Deum eo magis crescunt quo apud nos per humilitatem decrescunt.---Meridiana pars ibices aves vocat, quae Nili fluentis inhabitant. Orientalis vero Occidentalisque plaga parva quadrupedia ibices nominat quibus et moris est in petris parere, quia neque sciunt nisi in petris habitare. Quae si quando etiam de altis saxorum cacuminibus ruunt, in suis se cornibus illaesa suscipiunt. Caput quippe ruentes feriunt, cuius dum prima cornua opponunt fit omne corpus a iactura casus alienum. Cervarum vero moris est inventos serpentes exstinguere, eorumque membra morsibus dilaniare. Fertur autem quia si quando flumina transeunt, capitum suorum onera dorsis praecedentium superponunt, sibique invicem succedentes laborem ponderis omnino non sentiunt. Quid est ergo quod beatus Iob de partu ibicum cervarumque discutitur, nisi quia in cervis vel ibicibus magistrorum spiritalium persona signatur? Ipsi quippe velut ibices in petris pariunt, quia in doctrina patrum, qui petrae pro soliditate vocati sunt, ad conversionem animas gignunt. Ipsi velut ibices nullius casus damna sentiunt, dum in suis cornibus excipiuntur, quia quidquid eis ruinae temporalis accesserit, in testamentis sacrae Scripturae se suscipiunt, et quasi cornuum exceptione salvantur. De his enim testamentis dictum est: Cornua sunt in manibus eius . Ad Scripturarum ergo consolationem refugiunt, dum aliqua temporalis casus iactura feriuntur. An non more ibicum, huius mundi adversitatibus cadens, quasi in suis se cornibus excipiebat Paulus, cum diceret: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ? Ipsi etiam cervae vocati sunt, sicut per Ieremiam de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur: Cerva in agro peperit, et reliquit . Ipsi, more cervarum, interemptis vitiis, quasi exstinctis serpentibus vivunt, et de ipsa exstinctione vitiorum, ad fontem vitae acrius inardescunt. Unde Psalmista ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus . Ipsi etiam dum labentia huius temporalitatis momenta quasi quaedam flumina transeunt, compatientes charitate, onera sua sibi invicem superponunt, quia cauta observatione custodiunt id quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi . Quia vero post adventum Domini spiritales magistri per mundum sparsi sunt, qui auditorum animas in conversione parere praedicando potuissent, et quia hoc idem tempus incarnationis Domini ante prophetarum voces cognitum non fuit, quamvis futura ipsa incarnatio praecognita omnibus electis fuit, bene beatus Iob de tempore partus ibicum cervarumque discutitur, eique dicitur: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Ac si dicatur ei: Idcirco te egisse aliquid sublimiter credis, quia illud tempus necdum praevides quo spiritales magistri in mundum missi per doctrinam antiquorum patrum filios generant, suisque laboribus animarum mihi lucra comportant. Nam si illorum fructum quasi ibicum cervarumque partus aspiceres, valde humiliter de tua virtute sentires. Magna quippe quae agimus quasi minima ducimus, cum haec per fortiora exempla pensamus. Sed tunc apud Deum crescunt per meritum, cum apud nosmetipsos per humilitatem decrescunt. |
3 | [Vet. XVII.] [ 37. ] Per cervas, doctores; per ibices, auditores possunt intelligi. Exempla sanctorum inspicienda. Regis David humilitas et patientia. Contumeliosa verba non convicia, sed adiutoria credidit. Iis gratia magis quam ira debetur.---Possunt vero cervarum significatione doctores, appellatione autem ibicum, qui animalia sunt minima, auditores intelligi. In petris vero ibices pariunt, quia ad exercenda sancta opera per exempla patrum praecedentium fecundantur, ut cum fortasse praecepta sublimia audiunt, et, infirmitatis propriae conscii, ea se implere posse diffidunt, maiorum vitam conspiciant, atque in eorum considerata fortitudine bonorum operum fetus ponant. Ut enim pauca de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in paucis intelligat, iste, verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem cum tot Semei conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit ei ut malediceret David; et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit ? Et paulo post: Dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna [Ibid., 12]. Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit; et contumeliosa verba non tam convicia quam adiutoria credidit, quibus se purgari sibique misereri posse iudicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod iniuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia peius est quod mereremur; sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo iudice poena gravior declinari posse confiditur. |
4 | [Vet. XVIII.] [ 38. ] Qua arte Ioseph luxuriam vicerit. Illatam gratiam exteriorum Dei munerum, in arma virtutum convertamus. Contra Deum ex eius beneficiis pugnare nos pudeat.---Ecce alius dum mundi huius successibus proficit, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit; sed Ioseph factum ad memoriam revocat, et in arce se castitatis servat. Qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi praeter te, quae uxor eius es; quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in dominum meum ? Quibus verbis ostenditur quia bona quae assecutus fuerat repente memoriae intulit, et malum quod se pulsabat evicit; et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit. Cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda, ut eo erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminimus gratuito bona percepisse, et illatam gratiam exteriorum munerum vertamus in arma virtutum, ut sint ante oculos quae percepimus, et quae nos alliciunt subigamus. Quia enim voluptas ipsa ex prosperitate nascitur, eiusdem prosperitatis est consideratione ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur. Considerandum quippe est ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat vorago nequitiae. Iram namque contra nos superni iudicis inexstinguibiliter accendimus, si contra benignitatem illius etiam ex ipsa sua largitate pugnamus. |
5 | [39. ] Ad contemplationem anhelanti Daniel imitandus. Sapor carnalium reprimendus. Exteriorum evagationem cohibenti, secessus interior aperitur.---Alius internae scientiae dulcedinem quaerens, nec tamen secreta eius contingere praevalens, Danielis vitam ad imitandum conspicit, et desideratum scientiae culmen apprehendit. Ille quippe qui postmodum voce angelica pro cognitionis internae concupiscentia vir desiriorum dicitur , prius in aula regia carnis in se desideria edomuisse memoratur, ut nil ex delectabilibus cibis attingeret, sed lautis ac mollioribus duriora atque asperiora cibaria praeferret , ut dum sibi exterioris cibi blandimenta subtraheret, ad interni pabuli delectamenta perveniret; et tanto avidius gustum sapientiae intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foris robustius repressisset. Si enim a carne hoc quod libet abscindimus, mox in spiritu quod delectet invenimus. Intentioni quippe animae, si exterior evagatio clauditur, interior secessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per profectum potest, quia et in altum crescere arbor cogitur, quae per ramos diffundi prohibetur; et cum rivos fontis obstruimus, fluenta surgere ad superiora provocamus. Igitur dum studiosi quique sanctorum vitam imitando conspiciunt, in petris ibices fetus ponunt. Hinc est quod auditores suos quasi ibices in petris parere Paulus admonebat, cum enumeratis maiorum virtutibus diceret: Habentes tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen . Et rursum: Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem . |
6 | [Vet. XIX.] [ 40. ] Cum divina praecepta concipimus, non statim parturimus.---Sed cum divina praecepta corde concipimus, non statim quasi iam solide cogitata parturimus. Unde et beatus Iob non de partu ibicum, sed de tempore partus inquiritur. Quod videlicet tempus si in nobismetipsis vix comprehendimus, multo magis in aliena mente nescimus. Prius enim superni timoris semina utero cordis suscepta per meditationem studii coagulantur ut maneant, postmodum, stricta intentione cogitationis affixa, dum ad discretionis rationem tendunt, quasi in membrorum distinctionem formantur; dehinc, usu perseverantiae confirmata velut in soliditatem ossium veniunt; ad extremum vero, perfecta auctoritate roborata, quasi in partum procedunt; quae incrementa divinorum seminum nullus in aliena mente considerat, nisi ipse qui creat. Nam etsi quemlibet iam vim supernae concupiscentiae concepisse quarumdam rerum attestatione cognoscimus, quando tamen in partu erumpat ignoramus. |
7 | [41. ] Quidam fetus abortivi sunt, quia praematuri. Bona tenera humana laus exstinguit.---Saepe autem concepta mente semina pervenire ad perfectionem nequeunt, quia oriendo tempus partus antecedunt. Et quia necdum plene in cogitatione formata ante humanos oculos prodeunt, velut abortiva moriuntur. Bona quippe adhuc tenera, plerumque humana lingua, dum iam quasi fortia laudat, exstinguit. Tanto enim celerius occidunt, quanto ad favoris notitiam intempestive prorumpunt. Nonnunquam vero imperfecta nostra cogitatio necdum roborata, dum citius hominibus ostenditur, resistentium adversitate dissipatur; et cum conatur ante tempus videri quia sit, agit ut non sit. Sancti autem viri, quia cuncta quae bene cogitant student ut occulte convalescant, et quasi processuros fetus prius intra uterum mentis formant, recte beatus Iob de partus tempore discutitur, quod videlicet unicuique quando sit congruum nisi a creatore nescitur. Qui dum penetralia cordis aspicit, quando ad humanam notitiam bona nostra congrue nascantur, apprehendit. Bene itaque dicitur: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris? Ac si aperte dicat. Ut ego, qui idcirco electorum fetus vivaces facio, quia praescito in tempore produco. Bene autem expleto fetu auditorum subditur: Vel parturientes cervas observasti? Parturientes enim cervas observare est illos labores patrum qui spiritales filios generant cauta consideratione pensare. |
8 | [42. ] Praedicatorum animas parturientium qui dolores, quae dotes.---Solerter quippe intuendum est quod hic sermo tam vigilanter imprimitur, ut dicatur, observasti, quia utique perpaucorum est pensare quis labor sit in praedicationibus patrum; quantis doloribus, quasi quibusdam conatibus animas in fide et conversatione parturiunt; quam cauta se observatione circumspiciunt, ut sint fortes in praeceptis, compatientes in infirmitatibus, in minis terribiles, in exhortationibus blandi, in ostendendo magisterio humiles, in rerum temporalium contemptu dominantes, in tolerandis adversitatibus rigidi, et tamen dum vires suas sibimet non tribuunt, infirmi; quantus sit eis dolor de cadentibus, quantus de stantibus timor; quo fervore alia adipisti appetunt, quo pavore alia adepta conservant. Quia igitur perpaucorum est ista pensare, bene ei dicitur: Vel parturientes cervas observasti? |
9 | [Vet. XX.] [ 43. ] Qui per vigorem disciplinae patres sunt, per pietatis viscera sint matres.---Nil vero obstat quod verba Deus de doctoribus faciens, non cervorum, sed cervarum eos specie designat, quia nimirum illi veri doctores sunt, qui cum per vigorem disciplinae patres sunt, per pietatis viscera esse matres noverunt. Qui labores sanctae conceptionis tolerant, et proferendos Deo filios intra uterum charitatis portant. In edenda enim prole amplius matres laborant, quae crescentem intra uterum conceptionem, longo mensium tempore sustinent, et quae ex utero procedentem non sine magnis doloribus deponunt. Unde et hic apta consideratione subiungitur: |