2 | [25. ] Ecclesia leaena est, cuius catuli fuerunt apostoli.---Ista nimirum illa leaena est de qua Iob dicebat, cum superbientem Iudaeam cerneret praedicante Ecclesia praetermissam: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena . Huic ergo leaenae Dominus praedam capit, ut animam catulorum eius impleat, quia ad augmentum huius Ecclesiae innumeros de gentilitate diripuit, et per animarum lucrum esurientia apostolorum vota satiavit. Ipsi quippe catuli pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate vocati sunt, quia, passo Domino, clausis foribus residebant, sicut de illis scriptum est: Cum esset sero die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus, et stetit in medio eorum . Unde hic quoque de eisdem catulis apte subiungitur: |