Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT VI .
1 | VERS. 38.---Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur. |
2 | [22. ] Peccatores pulveri similes, quolibet tentationis flatu rapiuntur. Spiritus sancti gratia solidantur, et charitate compinguntur.---Quis in pulvere nisi peccatores accipimus, qui nullo rationis pondere solidati cuiuslibet tentationis flatu rapiuntur? De quibus scriptum est: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . Pulvis ergo in terram fundatus est, cum peccatores vocati in Ecclesia traditae fidei sunt ratione solidati, ut qui prius inconstantia mobiles tentationis aura levabantur, immobiles postmodum contra tentamenta consisterent, et Deo perseveranter inhaerentes, fixum bene vivendi pondus tenerent. Glebae vero ex humore coagulantur et pulvere. In hac itaque terra glebae compactae sunt, quia vocati peccatores et per Spiritus sancti gratiam infusi In collectione sunt charitatis uniti. Istae glebae in terra compactae sunt, quando populi qui prius quasi in dispersione pulveris diversa sentiebant, postmodum, sancti Spiritus gratia accepta, in illa pacatissima unanimitatis concordia convenerunt, ut cum essent tria millia, vel rursum quinque millia, Scriptura testante, diceretur quia erat in eis cor unum et anima una . Has glebas ex uno quidem pulvere, sed quasi diversa mole distinctas quotidie Dominus in terra compingit, quia, servata unitate sacramenti, iuxta varietatem morum atque linguarum fideles in Ecclesia populos colligit. Has glebas iam tunc Dominus designavit, quando ad esum panis et piscium quinquagenos discumbere vel centenos iussit . |
3 | [23. ] In Ecclesia diversi sunt ordines.---Quas tamen glebas si in Ecclesia ex diversitate meritorum attendimus, fortasse adhuc distinguere subtilius valemus. Nam dum alius est ordo praedicantium, alius auditorum; alius regentium, atque alius subditorum; alius coniugum, alius continentium, alius poenitentium, alius virginum; quasi ex una terra est diversa glebarum forma distincta, dum in una fide, in una charitate disparia demonstrantur bene operantium merita. Has glebas populus ille significavit, qui ad constructionem tabernaculi sub uno studio diversa donaria obtulit, de quo scriptum est: Quidquid in cultum tabernaculi et ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum , etc. |
4 | [24. ] Singuli, ad Ecclesiae cultum implendum, dona offerunt.---In ornamento ergo tabernaculi viri dona cum mulieribus offerunt, quia in explendo cultu sanctae Ecclesiae, et fortium facta sublimia, et infirmorum opera extrema numerantur. Quid autem per armillas quae lacertos astringunt nisi praepositorum valide laborantium opera demonstrantur? Et quid per inaures nisi subditorum obedientia exprimitur? Quid per annulos nisi signaculum secretorum? Plerumque enim magistri signant quod ab auditoribus capi non posse considerant. Et quid per dextralia nisi primae operationis ornamenta memorantur? Quid per vas aureum in donaria Domini separatum nisi divinitatis intelligentia accipitur, quae tanto ab inferiorum amore disiungitur, quanto ad sola quae aeterna sunt amanda sublevantur? Quid per hyacinthum nisi spes coelestium? Quid per purpuram nisi cruor ac tolerantia passionum amore regni perpetui exhibita? Et quid per bis tinctum coccum nisi charitas demonstratur, quae pro perfectione bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur? Quid per byssum nisi immaculata carnis incorruptio? Et quid per pilos caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, nisi dura poenitentium afflictio designatur? Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam obedientiam rectamque operationem exhibent, alii per separatum vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent; alii per hyacinthum, purpuram et coccum, audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt, alii per byssum incorruptionem carnis offerunt; alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter commiserunt; quasi ex una terra innumerae glebae proferuntur, quia ex uno et pari obsequio facta fidelium disparia procedunt. Quae nimirum glebae nequaquam concretae ex pulvere surgerent, nisi aquam prius pulvis acciperet, et concepto se humore solidaret, quia nisi peccatores quosque sancti Spiritus gratia infunderet, constrictos eos ad fidei opera charitatis unitas non teneret. Quando igitur Dominus enarrabit coelorum rationem, vel concentum coeli dormire faciet, aperiat. Ait enim: Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur. Ac si diceret: Tunc primum vocatione et discretione manifesta, secreta spiritalia et non sine misericordia aliis aperui, et non sine iustitia aliis clausi, cum alios respuerem, et alios intra Ecclesiam concordia charitatis adunarem. Quae sancta Ecclesia quia a perfidia Iudaeorum repulsa, ad rapiendas gentes se contulit, atque in suo corpore convertendas, quod quidem non suis, sed Domini viribus fecit, apte subiungitur: |