Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT V.
1 | VERS. 38.---Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur. |
2 | [18. ] Resurrectionis tempus a Iob praevisum et praenuntiatum.---More enim suo quae adhuc futura sunt quasi iam praeterita divinus sermo describit, hoc in se videlicet servans quod per eum dicitur: Qui fecit quae futura sunt . Pulvis itaque tunc in terram fundatur, quia in solida membra reducitur. Et glebae compinguntur, quia nimirum firma corpora ex pulvere collecta consurgunt. Sed postquam verba haec dominica quomodo de futuro intelligenda sint diximus, nunc etiam quid de praesenti insinuent indicemus. |
3 | [Vet. IX.] [ 19. ] Reprobis absconduntur coelestia, revelantur electis.---Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Coelorum rationem Dominus narrat, dum nunc insinuando superna secreta electorum suorum mentes illuminat. Concentum vero coeli dormire facit, dum concordes angelorum hymnos atque illa coelestium virtutum gaudia reproborum cordibus iusto iudicio abscondit. Qui concentus coeli, quamvis in se intrinsecus vigilet, in ipsa tamen reproborum ignorantia extrinsecus dormit. Enarratur ergo secreti coelestis ratio, et tamen concentus coeli dormire permittitur, quia et aliis per inspirationem supernae retributionis scientia panditur, et aliis quae sit internae laudis suavitas occultatur. |
4 | [20. ] Visibilia reprobos hic morantur, sanctos autem ad meliora compellunt.---Narratur coelorum ratio, quia electorum mentibus quae sit supernorum retributio indesinenter aperitur, ut nimirum sine cessatione proficiant, et transcurrentes visibilia sese ad invisibilia extendant. Omne enim visibile quod in hac vita reprobos figit, hoc electos ad alia impellit, quia dum bona quae facta sunt respiciunt, in eum a quo facta sunt inardescunt; tantoque eum praestantius amant, quanto illum hoc quod ipse bonum condidit praeire considerant. Loquitur quippe hoc eis intrinsecus silenter sonans invisibilis lingua compunctionis. Quam tanto plenius intus audiunt, quanto ab exteriorum desideriorum strepitu perfectius avertuntur. His itaque concentus coeli non dormit, quia eorum mens quae sit laudis supernae suavitas, apposita amoris aure, cognoscit. Intus enim quod appetunt audiunt, et de coelestium bonorum praemiis ipso desiderio Divinitatis instruuntur. Unde et praesentem vitam non solum adversantem, sed etiam faventem graviter tolerant, quia eis onerosum est omne quod cernitur, dum ab eo quod intus audiunt differuntur. Omne quod sibi praesto est grave aestimant, quia illud non est ad quod anhelant; indesinenter autem eorum mens ipsis temporalitatis laboribus fessa in illud coeleste gaudium resumenda suspenditur, dum, in aure cordis intro erumpente concentu coeli, societatem sibi quotidie supernorum civium praestolantur. Iste concentus supernae laudis in illius aure eruperat, qui dicebat: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonus civitatis epulantis . Qui igitur intus vocem exsultationis et confessionis ac sonum civitatis epulantis audierat, quid illum aliud nisi coeli concentus excitabat? |
5 | [21. ] Concentus coelorum a pravis non auditur.---Qui tamen concentus reprobis dormit, quia eorum cordibus nequaquam per vocem compunctionis innotescit. Non enim considerare illam desiderabilem supernorum civium frequentiam student, nullo ardoris radio illa solemnitatis internae festa conspiciunt, nulla in intimis contemplationis penna sublevantur. Solis namque visibilibus serviunt, et idcirco nihil supernae suavitatis intrinsecus audiunt, quia eos, sicut superius diximus, in aure cordis curarum saecularium surdi tumultus premunt. Quia igitur occulti dispensatione iudicii quod aliis aperitur aliis clauditur, quod aliis detegitur aliis occultatur, dicatur recte: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quod tamen tunc nobis latius innotuit, cum Redemptor noster per dispensationis mysterium apparens, et indignis misericordiam praebuit, et eos a se qui digni videbantur exclusit. Unde hic quoque apte subiungitur: |