monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, II . <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 36.---Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
2 [9. ] Praedicatoribus per gallum diem cantu praenuntiantem figuratis, data a Deo intelligentia. Galli huius cur lumbi succincti.---Qui hoc loco alii galli nomine designantur, nisi modo alio repetiti iidem praedicatores sancti, qui inter tenebras vitae praesentis student venturam lucem praedicando, quasi cantando, nuntiare? Dicunt enim: Nox praecessit, dies autem appropinquavit [Rom. XIII, 12]. Qui vocibus suis [Vulgati, somnum . . . . . exciunt. Omnes Mss. Anglic., Norm., Turon., Vindoc., Laud., Val. Cl., Corb., Germ., Longip., habent, excutiunt. Ita etiam vet. Edit. Paris., et Basileensis.] somnum nostri torporis excutiunt, clamantes: Hora est iam nos de somno surgere [Rom. XIII, 11]. Et rursum: Evigilate, iusti, nolite peccare [I Cor. XV, 34]. [Vet. V.] De hoc gallo rursum scriptum est: Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod feliciter incedit: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; gallus succinctus lumbos, et aries, nec est rex qui resistat ei [Prov. XXX, 29]. Ipse quippe hoc loco leo ponitur de quo scriptum est: Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]. Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I, 25]. Qui ad nullius pavet occursum. Dicit enim: Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam [Ioan. XIV, 30]. Gallus succinctus lumbos, id est praedicatores sancti inter [Turon., huius mundi.] huius noctis tenebras verum mane nuntiantes. Qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis luxuriae fluxia restringunt. In lumbis quippe luxuria est. Unde et eisdem a Domino dicitur: Sint lumbi vestri praecincti [Luc. XII, 35]. Et aries, nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? De quibus scriptum est: Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII, 1]; qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt. Quibus spiritaliter recteque viventibus nullus rex sufficit omnino resistere, quia quilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. Sciunt enim ad eum quem desiderant, et anxie currere, et moriendo pervenire. Ponitur ergo primus leo, secundus gallus, tertius aries. Apparuit enim Christus, deinde sancti praedicatores apostoli, et tunc demum spiritales patres Ecclesiarum praepositi, videlicet duces gregum, quia doctores sequentium populorum.
3 [10. ] Antichristus elevatus in sublime, stultus apparebit. In hac vita non omne quod bene, feliciter, nec omne quod feliciter, bene.---Sed haec adhuc melius affirmamus, si eiusdem loci etiam reliqua exponendo subiiciamus. Nam quia post haec et Antichristus apparebit, hoc illic quartum subdidit, dicens: Et qui stultus apparuit, postquam elevatus est in sublime. Si enim intellexisset, ori imposuisset manum [Prov. XXX, 32]. Ipse quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elevatione sua per adventum veri iudicis deficiet. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum; id est, si supplicium suum cum superbire exorsus est praevidisset, bene aliquando conditus [Norm. et Val. Cl., in tanta iactatione superbiae.] in tantae iactationem superbiae non fuisset elatus. De quo nequaquam moveat quod superius dictum est: Quartum quod incedit feliciter [Ibid., 29]. Tria quippe incedere bene dixit, et quartum feliciter. Non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. Nam leo, gallus, et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionem bella patiuntur. Quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus gradietur, sed iuxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperabitur, sicut de eo sub Antiochi specie per Danielem dictum est: Robur datum est ei contra iuge sacrificium, propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur [Dan. VIII, 12]. Quod Salomon ait: Incedit feliciter, hoc Daniel dicit prosperabitur. Iuxta hoc itaque testimonium quod per Salomonem dicitur: Gallus succinctus lumbos [Prov. XXX, 31], apte etiam hoc loco gallum sanctos praedicatores accipimus. Ad se ergo cuncta referens Dominus dicit: Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? Ac si diceret: In cor hominis humana sapientis supernae sapientiae gratiam quis infudit? vel ipsis sanctis praedicatoribus quis, nisi ego, [Val. Cl., intelligentiam dedi.] intelligentiam dedit, ut sciant quando vel quibus debeant venturum mane nuntiare? Idcirco enim quando et quid agant sentiunt, quia hoc intrinsecus me revelante cognoscunt. Notandum vero est quod sapientia divinitus inspirata in visceribus hominis quia nimirum quantum ad electorum numerum spectat, non in solis vocibus, sed etiam in sensibus datur, ut iuxta quod loquitur lingua vivat conscientia, et lux eius tanto clarius resplendeat in superficie quanto verius inardescit in corde.
4 [Rec. IV.] [ 11. ] Quantum animarum rectores discretione indigeant.---Magni autem laboris est hoc quod additur: Vel quis dedit gallo intelligentiam, subtiliori adhuc expositione discutere. Intelligentia quippe doctorum tanto esse subtilior debet, quanto se ad penetranda invisibilia exercet, quanto nil materiale discutit, quanto et per vocem corporis loquens, omne quod est corporis transit. Quae profecto nullatenus summis congrueret, nisi cantanti eam gallo, id est praedicanti doctori, ipse summorum conditor ministraret. Intelligentiam quoque gallus accepit, ut prius nocturni temporis horas discutiat, et tunc demum vocem excitationis emittat, quia videlicet sanctus quisque praedicator in auditoribus suis prius qualitatem vitae considerat, et tunc demum ad erudiendum congruam vocem praedicationis format. Quasi enim horas noctis discernere [Vitiose in Gilot., Vatic., Gussanv., etc., legitur, est praedicatorum. Errorem detexerunt Mss. Corb. Germ., Anglic., Norm., Val. Cl., nec non vet. Edit. Paris. et Basil] est peccatorum merita diiudicare, quasi horas noctis discernere est actionum tenebras apta increpationis voce corripere. Gallo itaque intelligentia desuper tribuitur, quia doctori veritatis, virtus discretionis, ut noverit, quibus, quid, quando, vel quomodo inferat, divinitus ministratur.
5 [Vet. VI.] [ 12. ] Exhortatio quae quibusdam prodest aliis nocet.---Non enim una eademque cunctis exhortatio convenit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. [Val. Cl. et Corb. Germ., saepe autem.] Saepe enim aliis officiunt quae aliis prosunt. Nam et plerumque herbae quae haec animalia reficiunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires iungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi quasi quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non sibimetipsis dissimile canticum faciant, dissimiliter pulsat. Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, sed non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet.
6 [13. ] Pro singulorum qualitate, varia monita dentur.--- [De his fusissime in Pastoralis Regulae libro, quem iam tunc meditabatur sanctus Doctor, ut ex sequentibus patet.] Aliter namque viri, aliter admonendae sunt feminae; aliter iuvenes, aliter senes; aliter inopes, aliter locupletes; aliter laeti, aliter tristes; aliter subditi, aliter praelati; aliter servi, aliter domini aliter huius mundi sapientes, aliter hebetes; aliter impudentes, aliter verecundi; aliter protervi, aliter pusillanimes; aliter impatientes, aliter patientes; aliter benevoli, aliter invidi; aliter simplices, aliter impuri; aliter incolumes, aliter aegri; aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut nec per flagella corrigantur; aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes; aliter timidi, aliter audaces; aliter pigri, aliter praecipites; aliter mansueti, aliter [Pratel. aliique Norm. et Val. Cl., aliter iracundi, aliter pertinaces, aliter inconstantes, aliter qui sua iam, etc.] iracundi; aliter humiles, aliter elati; aliter pertinaces, aliter inconstantes; aliter gulae dediti, aliter abstinentes; aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt; aliter qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur, aliter qui et ea quae habent sua tribuunt, et aliena rapere non desistunt; aliter discordes, aliter pacati; aliter seminantes iurgia, aliter pacifici; aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt, aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur; aliter qui, cum praedicare digna valeant, prae [Deest nimia in iisdem Cod.] nimia humilitate formidant, aliter quos a praedicatione imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit; aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, aliter qui quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur; aliter coniugiis obligati, aliter a coniugii nexibus liberi; aliter commistionem carnis experti, aliter ignorantes; aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum; aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt; aliter qui illicita quae faciunt etiam laudant, aliter qui accusant prava nec tamen devitant; aliter qui repentina [Corrupte in Turon., conscientia.] concupiscentia superantur, aliter qui in culpa ex consilio ligantur; aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt, atque aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur; aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant; aliter qui mala occulte agunt, et bona publice, aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Et quidem de singulis quis sit admonitionis ordo subtiliter insinuare debuimus, sed formidata locutionis prolixitate praepedimur. Auctore autem Deo [Nimirum in libro Regulae Pastoralis, seu de cura Pastorali plane aureo.] in alio opere id explere appetit animus, si tamen laboriosae huius vitae [Deest adhuc in pluribus.] adhuc aliquantulum tempus [Mallem restiterit, nisi obstarent Mss. In Edit. Gilot. et nonnullis legitur restiterit, non tamen in vetustioribus, quae Mss. Cod. maiori fide repraesentare solent.] restaverit.
7 [Vet. VII.] [ 14. ] Iniqui altis et magnis vocibus increpandi, lenibus et blandis admonendi qui ab iniquitate recesserunt.---Habemus vero aliud quod de galli huius intelligentia considerare debeamus, quia profundioribus horis noctis valentiores [Vindoc. et Norm., profundiores. Laud., productiores educere cantus.] ac productiores edere cantus solet, cum vero matutinum iam tempus appropinquat, leniores et minutiores omnimodo voces format. In quibus galli huius intelligentia quid nobis innuat considerata praedicatorum discretio demonstrat. Qui cum iniquis adhuc mentibus praedicant, altis et magnis vocibus aeterni iudicii terrores intimant, quia videlicet quasi in profundae noctis tenebris clamant. Cum vero iam auditorum suorum cordibus veritatis lucem adesse cognoscunt, clamoris sui magnitudinem in lenitatem dulcedinis vertunt, et non tam illa quae sunt de poenis terribilia quam ea quae sunt blanda de praemiis proferunt. Qui etiam minutis tunc vocibus cantant, quia appropinquante mane subtilia quaeque de mysteriis praedicant, ut sequaces sui eo minutiora quaeque de coelestibus audiant, quo luci veritatis appropinquant, et quos dormientes longus galli clamor excitaverat, [Turon. et Corb., Germ., succinctior.] succisior vigilantes delectet; quatenus correcto cuilibet de regno cognoscere subtiliter dulcia libeat, [Alii, qui prius adversa iudicii.] qui prius adversa de iudicio formidabat. Quod bene per Moysen exprimitur, cum ad producendum exercitum tubae clangere concisius iubentur. Scriptum namque est: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles [Num. X, 2]. Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra [Ibid, 5]. Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus vocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba lucis nitore pateant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant tribulationum praesentium tunsionibus crescant. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra [Num. X, 5], quia nimirum praedicationis sermo cum subtilius ac minutius agitur, auditorum corda contra tentationum certamina ardentius excitantur.
8 [15. ] Qui alios ex officio adhortantur, prius se in bonis operibus exerceant.---Est adhuc aliud in gallo solerter intuendum, quia cum iam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens, vigilantiorem reddit. Quod patenter cernimus, si sanctorum praedicatorum vitam vigilanter videamus. Ipsi quippe cum verba praedicationis [Laud. et Val. Cl., monent. Corb. Germ., verbo . . . monent.] movent, prius se in sanctis actionibus exercent, ne in semetipsis torpentes opere, alios excitent voce; sed ante se per sublimia facta excutiunt, et tunc ad bene agendum alios sollicitos reddunt. Prius cogitationum alis semetipsos feriunt, quia quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione deprehendunt, districta animadversione corrigunt. Prius sua punire fletibus curant, et tunc quae aliorum sunt punienda denuntiant. Prius ergo alis insonant quam cantus emittant, quia antequam verba exhortationis proferant omne quod locuturi sunt operibus clamant; et cum perfecte in semetipsis vigilant, tunc dormientes alios ad vigilias vocant.
9 [16. ] Ut recte suo munere defungantur praedicatores et doctores, habent a Deo.---Sed unde tanta haec doctori intelligentia, ut et sibi perfecte vigilet, et dormientes ad vigilias sub quibusdam clamoris provectibus vocet, ut et peccatorum tenebras prius caute discutiat, et discrete postmodum lucem praedicationis ostendat, ut singulis iuxta modum et tempora congruat, et simul omnibus quae illos sequantur ostendat? Unde ad tanta [Ebroic. aliique Norm., ac Vindoc., et tam subtilia.] et tam subtiliter tenditur, nisi intrinsecus ab eo a quo est conditus doceatur? Quia ergo laus tantae intelligentiae non praedicatoris virtus est, sed auctoris, recte per eumdem auctorem dicitur: Vel quis dedit gallo intelligentiam? Ac si diceret: Nisi ego, qui doctorum mentes quas mire ex nihilo condidi ad intelligenda quae occulta sunt mirabilius instruxi. Unde bene ut in dictis praedicantium non solum inspiratorem se intelligentiae, sed etiam auctorem locutionis ostendat, adiungit:
10 VERS. 37.---Quis [Val. Cl., Corb. Germ., ac vet. Ed. Paris. an. 1518, et Barthol. an. 1494, enarravit, et ita semper infra.] enarrabit coelorum rationem?
11 [Rec. V.] Quorum tamen verba quia cum sese nobis per speciem ostenderit subtrahit, protinus subdidit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.34r csg209.111 sbb354.114

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, II . <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik