Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT II .
1 | VERS. 35.---Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? |
2 | [6. ] A Deo exeunt sancti praedicatores et ad eum revertuntur, miracula quibus coruscant, illi soli tribuendo.---Fulgura quippe ex nubibus exeunt, sicut mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Qui, ut saepe diximus, idcirco nubes vocari solent, quia et coruscant miraculis, et verbis pluunt. Et quia humana corda, postquam per praedicationem mota non fuerint, istis miraculorum fulgoribus conturbantur, Propheta attestante didicimus, qui ait: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos . Ac si diceret: Dum verba praedicationis tuae non audiuat, per praedicantium miracula conturbantur. Unde alias scriptum est: In lumine iacula tua ibunt, in splendore fulgoris armorum tuorum . Iacula Dei in lumine ire est verba eius aperta veritate resonare. Sed quia saepe homines verba vitae etiam intellecta despiciunt, adiunguntur etiam miracula. Unde illic subdidit: In splendore fulgoris armorum tuorum. Fulgor quippe armorum est claritas miraculorum. Armis namque nos tuemur, iaculis adversa destruimus. Arma ergo cum iaculis sunt miracula cum praedicamentis. Sancti enim praedicatores verbis suis quasi quibusdam iaculis adversarios feriunt; armis vero, id est miraculis, semetipsos tuentur, ut et quantum sint audiendi sonent per impetum iaculorum, et quantum sint reverendi clarescant per arma miraculorum. [Vet. IV.] Dicitur ergo ad beatum Iob: Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? subaudis ut mihi. Vadunt enim fulgura cum praedicatores miraculis coruscant et superna reverentia auditorum corda transfigunt. Revertentia vero dicunt, Adsumus, cum non sibi, sed Dei viribus tribuunt quidquid se fortiter egisse cognoscunt. Quid est ergo Deo dicere, Adsumus? Quoddam namque in hoc verbo obsequium declaratur. Revertentes itaque praedicatores sanctos dicere est, adsumus, illi laudem tribuere gratiae a quo se accepisse sentiunt victoriam pugnae, ne sibi tribuant quod operantur. Et ire quidem fulgura operando possunt, sed reverti superbiendo non possunt. |
3 | [7. ] Id praestitit Petrus.---Videamus itaque fulgur vadens; claudo cuidam ait Petrus: Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa eius manu dextera allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae, et exiliens stetit, et ambulabat . Sed cum de hoc facto Iudaeorum fuisset turba commota, videamus nunc fulgur rediens, quod ait: Viri Israelitae, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum [Ibid., 12]. Et paulo post: Cuius nos testes sumus, et in fide nominis eius hunc, quem vidistis et nostis, confirmavit nomen eius, et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Ivit ergo fulgur cum Petrus miraculum fecit, rediit cum non sibi tribuit, sed auctori quod fecit. Vadunt fulgura cum praedicatores sancti mira opera ostendunt, sed revertendo dicunt adsumus, cum in eo quod faciunt ad potentiam auctoris recurrunt. |
4 | [8. ] Praedicatores ad publicum operationis missi, ad secretum contemplationis redire curent.---Quod tamen intelligi et aliter potest. Fulgura etenim, sicut superius dictum est, sancti viri mittuntur et eunt cum a secreto contemplationis ad publicum operationis exeunt. Mittuntur et vadunt cum ex abscondito speculationis intimae in activae vitae latitudinem diffunduntur. Sed revertentes dicunt Deo, adsumus, quia post opera exteriora quae peragunt semper ad sinum contemplationis recurrunt, ut illic ardoris sui flammam reficiant, et quasi ex tactu supernae claritatis ignescant. Citius enim inter ipsa licet bona exteriora opera frigescerent, nisi intentione sollicita ad contemplationis ignem incessanter redirent. Unde bene per Salomonem dicitur: Ad locum, de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant . Ipsi quippe illic flumina qui hic fulgura sunt vocati. Quia enim corda audientium rigant, flumina; quia vero accendunt, fulgura memorantur. De quibus alias scriptum est: Elevaverunt flumina, Domine; elevaverunt flumina voces suas . Et rursum: Illuxerunt fulgura eius orbi terrae . Ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, quia sancti viri etsi a conspectu creatoris sui, cuius claritatem mente conspicere conantur, foras propter nos ad activae vitae ministerium veniunt, incessanter tamen ad sanctum contemplationis studium recurrunt, et si in praedicatione sua exterius nostris auribus per corporalia verba se fundunt, mente tamen tacita ad considerandum semper ipsum fontem luminis revertuntur. De quibus et bene dicitur: Ut iterum fluant. Nisi enim ad contemplandum Deum sollicita semper mente recurrerent, nimirum interna siccitas etiam exteriora praedicationis eorum verba siccaret. Sed dum videre Deum indesinenter sitiunt, quasi decursura foras flumina intus semper oriuntur, quatenus illic amando sumant unde ad nos praedicando defluant. Dicatur igitur recte: Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? Subaudis ut ego, qui praedicatores meos cum voluero post contemplationis gratiam ad activae vitae ministerium compono; quos tamen semper a bonis exterioribus ad internum culmen contemplationis revoco, ut modo iussi ad exercenda opera exeant, modo revocati ad speculationis studium apud me familiarius vivant. Revertentes itaque dicunt Adsumus, quia quamvis per exteriora acta parum quid contemplationi deesse videantur, per ardorem tamen desiderii, quem in mente sua continue accendunt, obsequentes Deo suam praesentiam ostendunt. Adsumus namque dicere est praesentes se amando monstrare. Sequitur: |