2 | [77. ] Iudiciorum et praedestinationis Dei causas nemo scit; nemo scrutetur.---Ordinem coeli nosse est supernarum dispositionum occultas praedestinationes videre. Rationem vero eius in terra ponere, est ante humana corda talium secretorum causas aperire. Rationem videlicet coeli in terra ponere est supernorum iudiciorum mysteria vel considerando discutere, vel loquendo manifestare. Quod utique facere in hac vita positus nullus potest. Ut enim a parvis ad maiora veniamus, quis intelligat quae esse ratio secretorum potest, quod saepe vir iustus a iudicio non solum non vindicatus, sed etiam punitus redeat, et iniquus eius adversarius non solum non punitus, sed etiam victor abscedat? Quis intelligat cur vivit alius insidians mortibus proximorum, et moritur alius qui profuturus esset vitae multorum? Alius culmen potestatis assequitur, qui non nisi laedere studet; alius tantummodo laesos defendere concupiscit, et tamen ipse oppressus iacet. Alius vacare appetit, et innumeris negotiis implicatur; alius negotiis implicari desiderat, et coactus vacat. Alius male inchoans usque ad vitae suae terminum ad peiora protrahitur; alius bene incipiens per longitudinem temporum proficit ad augmenta meritorum. At contra, alius male vivens diu reservatur ut se corrigat, alius vero bene quidem videtur vivere, sed in hac vita eo usque durat quoad in perversa prorumpat. Alius in errore infidelitatis natus in errore deficit, alius in catholicae fidei rectitudine genitus in catholicae fidei rectitudine consummatur. E contra vero alius catholicae matris ventre editus iuxta vitae terminum erroris voragine devoratur, alius autem vitam suam in catholica pietate consummat, qui ortus in perfidia cum lacte matris hauserat virus erroris. Alius celsitudinem bene vivendi appetere et vult, et valet; alius nec vult, nec valet. Alius vult, et non valet; alius valet, et non vult. Quis ergo ista iudiciorum coelestium secreta discutiat? Quis intelligat secretam lancem aequitatis occultae? Ad cognoscendos quippe istos iudiciorum secretorum sinus nullus ascendit. Dicatur ergo homini, ut se nescire cognoscat; nescientem vero se cognoscat ut timeat; timeat ut humilietur, humilietur ne praesumat in se; non praesumat in se, ut conditoris sui auxilium requirat; et qui in se fidens mortuus est, auctoris sui adiutorium appetens vivat. Audiat itaque vir iustus iam quidem se sciens, sed adhuc quae supra se sunt nesciens: Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationes eius in terra? id est, nunquid occultos ordines iudiciorum coelestium comprehendis, aut aperire humanis auribus sufficis? Beatus igitur Iob de iudiciorum incomprehensibilium investigatione requiritur, ac si ei aperte diceretur: Cuncta quae pateris tanto tolerare patientius debes, quanto secretorum coelestium ignarus cur haec pateris nescis. |