2 | [75. ] Christus verus lucifer, maxime in resurrectione; vesper autem Antichristus. Huic iuste subduntur homines terrae dediti.---Pater quippe in tempore suo luciferum produxit, quia, sicut scriptum est: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret . Qui natus ex Virgine, velut lucifer inter tenebras nostrae noctis apparuit, quia fugata obscuritate peccati, aeternum nobis mane nuntiavit. Luciferum vero se innotuit, quia diluculo ex morte surrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae terram caliginem pressit. Cui bene per Ioannem dicitur: Stella splendida et matutina . Vivus quippe apparens post mortem, matutina nobis stellas factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Iudaeorum cordibus dominari Antichristum eorum merito exigente permittit. Qui idcirco a Domino huic vesperi iuste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspicienda luciferi nostri claritate excaecati sunt; et dum praeesse sibi vesperum expetunt, subsequentis damnationis aeterna nocte merguntur. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; alius veniet in nomine suo, et ipsum recipietis . Hinc Paulus ait: Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati . Nequaquam ergo super eos vesper consurgeret, si coeli filii esse voluissent. Sed dum visibilia appetunt, amisso cordis lumine, sub noctis duce tenebrescunt. |
3 | [Vet. XXXI.] [ 76. ] Sermo Dei qui electis lucifer est, reprobis fit vesper.---Quod tamen si moraliter discutimus, quomodo quotidie agatur invenimus, quia nimirum et electis lucifer oritur, et reprobis Deo permittente vesper dominatur. Unus enim atque idem sermo Dei est in ore praedicantis. Quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, claritatem sibi luciferi in vesperi tenebras vertunt. Dum isti humiliter vocem sanctae praedicationis accipiunt, quasi ad stellae lucem oculos cordis aperiunt; dum vero illi benedicenti invident, et non salutis causam, sed elationis gloriam quaerunt, prorumpente iniquitatis suae vespere in somnum mortis oculos claudunt. Per occultum ergo iudicium is qui electis est lucifer reprobis auditoribus fit vesper, quia exhortatione sancta qua boni ad vitam redeunt pravi deterius in culpa moriuntur. Unde bene per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam . Verbum itaque suum auditoribus esse luciferum simul et vesperum vidit, per quod et alios ab iniquitate suscitari, et e contra alios sopiri in iniquitate conspexit. Quod quia occultis Dei iudiciis agitur, quae in hac vita ab hominibus comprehendi non possunt, recto illic subdidit: Et ad haec quis tam idoneus [Ibid., 16]? Ac si diceret: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quia fiunt, sed idonei non sumus ad haec investiganda cur fiant. Unde hic quoque Dominus, quia aliis produci luciferum, aliis vero consurgere vesperum dixerat, ne perscrutari homo occulta Dei iudicia audeat, illico subiungit: |