monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXX . <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXXI [Rec. XVI].

1 VERS. 31.---Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
2 [67. ] Quid Pleiades et Arcturus. Dei omnipotentiam pensates, infirmitatis nostrae admonemur.---Pleiades stellae ἀπὸ τοῦ πλέιστου, id est a pluralitate vocatae sunt. Ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen coniungi nequaquam possint, quatenus [Male in Edit., vicinitate quadam.] vicinitate quidem coniunctae sint, sed tactu disiunctae. Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra [Omittitur se in Laud., Corb. Germ. ac Pratel., aliisque Norm.] se currens volvitur, sed in loco situs, in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid ergo est quod homo ex terra factus, atque in terra positus [Genes. II, 7], de coelesti administratione discutitur, quia Pleiades coniungere non valet, quas vicinas sibimetipsis conditas et pene coniunctas videt, quia Arcturi gyrum dissipare non potest, quem tamen cernere ipsa sua vertigine pene dissipatum potest? An ut in istis ministeriis auctoris potentiam pensans, infirmitatis suae meminerit, et eum quem adhuc in maiestate sua videre non poterat quam sit inaestimabilis in ipsa ministeriorum coelestium gubernatione perpendat?
3 SENSUS MYSTICUS.--- Pleiadum nomine sancti designantur.---68. Sed cur ista loquimur, qui stimulo rationis urgemur, ut haec verba mysticis sensibus gravida cognoscamus? [Vet. XXVIII.] Quid enim micantes Pleiades, quae et septem sunt, aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras septiformis Spiritus gratiae nos lumine illustrant, qui ab ipsa mundi origine usque ad eius terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, et iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid disiuncti? Stellae enim Pleiades, sicut supra dictum est, vicinitate sibi coniunctae sunt, et tactu disiunctae. Simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae [Sic legendum ex Mss. Corb. Germ., Norm. et aliis, non variatim. Viritim hic opponitur particulae simul; supra Vet. Ed. Paris. et Basil. habent mistim, sed corrupte.] viritim radios fundunt. [Note: Laud., ita sancti homines.] Ita omnes sancti aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disiuncti sunt per visionem suae imaginis, et coniuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant; sed non semetipsos tangunt, quia in divisis temporibus partiuntur.
4 [69. ] Omnes, etiam qui Christum praecesserunt, eum praedicant, et Trinitatis mysterium.---Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes apparuerunt! Divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione. Nam Abel Redemptoris nostri passionem significans, agnum in sacrificio obtulit [Genes. IV, 4], de cuius passione Isaias ait: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum [Isai, LIII, 7]. De quo Ioannes quoque ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]. Ecce divisis quidem temporibus missi, et tamen concorditer de Redemptoris nostri innocentia sentientes, eumdem agnum Ioannes ostendendo, Isaias praevidendo, Abel offerendo locutus est; et quem Ioannes in ostensione, quem Isaias in locutione, hunc Abel significando in manibus tenuit.
5 [70. ]Quia igitur quomodo Pleiades stellae de humanitate Redemptoris sibi concinant diximus, nunc quomodo in ostendenda unitate Trinitatis concorditer luceant demonstremus. Diversis quippe temporibus huic mundo David, Isaias et Paulus apparuit; sed tamen nullus eorum alteri diversum sensit, quia etsi semetipsos non noverant facie, unum tamen didicerant ex divina cognitione. David quippe ut auctorem omnium [Ebroic. aliique Norm., Laudun. et Corb. Germ., Deum Trinitatem ostenderet.] Deum in Trinitate ostenderet, dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus [Psal. LXVI, 8]. Ac ne tertio Deum nominans tres Deos dixisse putaretur, illico unitatem eiusdem Trinitatis insinuans addidit: Et metuant eum omnes fines terrae [Ibid.]. Qui enim nos eos, sed eum subdidit, unum tria quae dixerat intimavit. Isaias quoque cum laudem de unitate Trinitatis aperiret, Seraphim voces exprimens, ait: Sanctus, sanctus, sanctus [Isai. VI, 3]; ac ne tertio sanctum nominans [Turon., tres deos dixisse putaretur, illico unitatem divinae substantiae adiunxit.] unitatem divinae substantiae scindere videretur, adiunxit: Dominus Deus sabaoth. Quia ergo non domini dii, sed Dominus Deus addidit, unum existere quod tertio sanctum vocaverat indicavit. Paulus quoque ut operationem sanctae Trinitatis ostenderet, ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 36]. Atque ut unitatem eiusdem Trinitatis intimaret, protinus addidit: Ipsi gloria in saecula saeculorum, amen [Ibid.]. Qui igitur non ipsis, sed ipsi subdidit, unum [Id est, secundum naturam, et opponitur alteri membro, secundum personas.] naturaliter, tria secundum personas innotuit, quod superius tertio idipsum dixit. Quasi ergo et uno in loco Pleiades sitae sunt, quia de Deo concorditer sentiunt, et tamen semetipsas non tangunt, quia sicut dictum est per huius mundi tempora diversa partiuntur.
6 [71. ] Sancti omnes fidei ac virtutum unanimitate coniunguntur.---Quod bene ac breviter Ezechiel propheta describit, qui cum diversi generis animalia videre se diceret, adiunxit: Iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum [Ezech. I, 9]. Pennae quippe animalium alterius ad alterum iunctae sunt, quia etsi dissimilia sunt quae agunt, uno tamen eodemque sensu sibi sanctorum voces virtutesque sociantur. Et quamvis alius rationabiliter cuncta agendo sit homo, alius in passionibus fortis adversa mundi non timendo sit leo, alius per abstinentiam semetipsum vivam hostiam offerendo sit vitulus, alius se in alta [Laud., sapiendo.] rapiendo contemplationis volatu sit aquila, pennis se tamen dum volant tangunt, quia et confessione vocum, et virtutum sibi unanimitate iunguntur. Quod quia solius divinae virtutis est, et disiunctis temporibus missos in fidei praedicatione coniungere, et dissimilibus virtutibus praeditos fulgore intentionis unire, recte dicitur, Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si dicat ut ego, qui unus omnia impleo, atque in unitatis sensu electorum mentes implendo coniungo.
7 [72. ] Arcturus totam Ecclesiam significat. Docet fidei simul ac bonorum operum necessitatem.---In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur: gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat. Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur, quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur; eaque stante nox praeterit, quia illa in sua incolumitate perdurante, mortalitatis huius vita percurrit. [Vet. XXIX.] Est in Arcturo quod consideratius possimus intueri. In septem quippe stellis volvitur, et modo quidem tres ad summa elevat, atque ad ima quatuor inclinat, modo quatuor superius erigit, et tres inferius premit. Sancta quoque Ecclesia cum modo infidelibus Trinitatis notitiam, modo autem fidelibus virtutes quatuor, id est prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam praedicat, quasi rotatu praedicationis status sui speciem quodammodo immutat. Nam cum quibusdam de operibus suis gloriantibus confidentiam proprii laboris evacuat, et fidem Trinitatis exaltat, quid aliud facit nisi tres stellas Arcturus elevat, quatuor inclinat? Et dum quosdam bona opera non habentes de sola fide praesumere prohibet, sed operari enixius quae praecepta sunt iubet, quid aliud Arcturus facit, nisi quatuor stellas erigit, tres deponit? Videamus quomodo tres elevet, quatuor deponat. Ecce per Paulum contra fidem de opere superbientibus dicitur: Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum [Rom. IV, 2]. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Genes. XV, 6]. Videamus quomodo quatuor elevet, tres deponat. Ecce per Iacobum [Corrupte in Gilot., Vatic., Gussanv. et aliis Ed. etiam antiq., de fide sine opere. Nam Anglic., Norm., Turon., Vindoc., Corb., Germ. aliique Mss. habent, de fide contra opera.] de fide contra opera superbientibus dicitur: Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est [Iac. II, 26]. Arcturus itaque volvitur, quia sancta Ecclesia iuxta auditorum suorum mentes in diverso latere praedicationis arte versatur. Arcturus volvitur, quia haec in noctis huius tribulationibus rotatur. Sed hunc Arcturi gyrum quandoque Dominus dissipat, quia labores Ecclesiae ad requiem permutat. Tunc et Pleiades plenius iungit, cum gyrum Arcturi destruit, quia tunc nimirum sancti omnes etiam visionis sibi specie copulantur, quando in fine mundi sancta Ecclesia ab his quos nunc sustinet laboribus solvitur. Dicat ergo: Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Subaudis ut ego, qui tunc sanctorum vitam etiam per speciem [Laud., munio.] unio, cum gyrum universalis Ecclesiae corporaliter solvo. Et quis hominum solius divinae hoc esse virtutis ignorat? Sed ut cognoscat homo quid ipse sit, memoretur assidue quid solus Dominus possit.
8 [73. ] Rursum per Arcturum lex vetus, per Pleiades Novi Testamenti gratia signatur.---Habemus adhuc quod de stellis Pleiadibus atque Arcturo aliud sentiamus. [Ita Corb. Germ., Vindoc., Laud., Ebroic. aliique Norm., necnon plerique Editi. Corrupte vero in Gussanvil. legitur Pleiadibus.] Pleiades quippe ab Oriente, Arcturus vero ex parte Aquilonis surgit. [Al., quaqua autem, ut habes in Corb. Germ., Vindoc., Ebroic. aliisque Norm.] Quocumque autem se per gyrum suum Arcturus verterit, Pleiades ostendit; et cum lux diei iam vicina efficitur, stellarum eius ordo [Laud., ostenditur.] distenditur. Potest igitur per Arcturum, qui a plaga frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt Testamenti Novi gratia designari. Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Nam dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte mulctari, plaga torpens, et velut a sole charitatis aliena, praeceptorum suorum semina plus premebat ex frigore quam ex calore nutriebat. Cuius oppressionis pondus Petrus horruerat, cum dicebat: Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus [Act. XV, 10]? Nec mirum quod per Arcturi septem stellas Testamentum Vetus exprimitur, quia et veneratione legis dies septimus exstitit [Abest venerabilis a Mss. Corb. Germ., Laudun., Pratel. aliisque Norm.] venerabilis, et per hebdomadam integram constituti sacrificii vota tendebantur. Pleiades vero quae ipsae quoque, sicut superius diximus, septem sunt, Testamenti Novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, [Iidem Cod., quod per illud, nimirum testamentum.] quod per illam fideles suos Spiritus sanctus septiformis muneris lumine illustrat. Quaqua igitur se Arcturus vertit, Pleiades ostendit, quia per omne quod Testamentum Vetus loquitur Testamenti Novi opera nuntiantur. Sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae. Et quasi inclinat se Arcturus et demonstrat, quia ad dum spiritalem intellectum flectitur, significata per illud lux gratiae septiformis aperitur. Et propinquante diei luce, stellarum eius ordo [Laud., ostenditur.] distenditur, quia postquam [Vindoc., post semetipsam.] per semetipsam nobis Veritas innotuit, ab obsequiis carnalibus litterae praecepta laxavit.
9 [Vet. XXX.] [ 74. ] Christus solus omnes sancti Spiritus operationes in se manentes habuit.---Redemptor autem noster in carne veniens Pleiades iunxit, quia operationes septiformis Spiritus simul in se [Longip., et coniunctas innotuit et manentes habuit.] et cunctas et manentes habuit. De quo per Isaiam dicitur: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, [Laud., et replevit.] et replebit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI, 1]. De quo Zacharias ait: Super lapidem unum septem oculi sunt [Zach. III, 9]. Atque iterum: Et in candelabro aureo lucernae septem [Ibid., IV, 2]. Nullus vero hominum operationes sancti Spiritus simul omnes habuit, nisi solus Mediator Dei et hominum, cuius est idem Spiritus, qui de Patre ante saecula procedit. Bene ergo dicitur: Super lapidem unum septem oculi sunt. Huic enim lapidi septem oculos habere est simul omnem virtutem Spiritus septiformis gratiae in operatione retinere. Alius namque prophetiam, alius scientiam, alius virtutes, alius genera linguarum, alius interpretationes sermonum iuxta distributionem sancti Spiritus accipit [I Cor. XII, 8]; ad habenda vero cuncta eiusdem Spiritus munera nemo pertingit. At vero conditor noster infirma nostra suscipiens, quia per divinitatis suae potentiam simul se habere omnes sancti Spiritus virtutes edocuit, micantes procul dubio Pleiades iunxit. Dum vero Pleiades iungit, Arcturi gyrum dissipat, quia dum semetipsum factum hominem habere cunctas sancti Spiritus operationes innotuit, in Testamento Veteri litterae laborem solvit, ut fidelis quisque iam cum libertate spiritus illud intelligat cui prius in formidine inter tot discrimina serviebat. Audiat itaque beatus Iob: Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si aperte diceretur: Habere quidem lumina quarumdam virtutum potes, sed nunquid exercere simul omnes operationes sancti Spiritus sufficis? Me ergo coniungentem Pleiades in cunctis virtutibus contemplare, et tu de paucis ab elatione compescere. Audi quod dicitur: Aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Ac si ei aperte diceretur: Et si ipse iam quae recta sunt sentis, nunquid virtute tua etiam in alienis cordibus laborem grossioris intelligentiae destruis? Me itaque considera, qui carnalium stulta corrigo, dum me per carnis stultitiam manifesto, ut tanto magis haec quae putas virtutum tuarum fortia humilies, quanto nec vestigia meae infirmitatis apprehendis. Quia vero in ipso dominicae incarnationis mysterio aliis lux veritatis ostenditur, aliorum vero per scandalum corda tenebrantur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.29r csg209.95 sbb354.97

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXX . <<<     >>> XXXII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik