monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXIX. <<<     >>> XXXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXX [Vet. XXII].

1 IBID.---Et superficies abyssi constringitur.
2 [57. ] Iudicia Dei abyssus multa.---Quia superiecto quodam ignorantiae nostrae velamine, [Corb. Germ., Laud., Pratel. et al. Norm., incomprehensibilitas . . . humanae mentis oculo nullatenus penetratur.] incomprehensibilitatem divini iudicii humanae mentis oculus nullatenus penetrat. Scriptum quippe est: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius eligitur, alius repellatur; quia superficies abyssi constringitur, et, attestante Paulo: Inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. XI, 33].
3 [58. ] Dicta de Iudaeorum duritia et reprobatione, de Satana possunt intelligi.---Per hoc vero quod dictum est: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? etiam Satan in gelu et glacie nil obstat intelligi. Ipse quippe quasi de Dei utero glacies processit, quia a calore secretorum eius, malitiae torpore frigidus, magister iniquitatis exivit. Ipse gelu de coelo est genitus, quia constricturus corda reproborum, a summis cadere est ad ima permissus. Qui bene in coelestibus conditus, in culpae frigore mentes sequacium quasi gelu [Miror legi in Gilot., Gussanvil. et aliis Ed., dum cecinit, quod sensu caret, antecedentibusque ac consequentibus cohaerere non potest. Antiquiores Edit. Paris. et Basil. habent cum Mss. dum cecidit. Solos Turon., Corb. Germ., Ebroic. aliosque Norm. laudasse sufficiat.] dum cecidit astrinxit. Qui ad terram veniens, quid in hominibus egerit, expletur cum subditur: In lapidis similitudinem aquae durantur. Per aquas namque populi, per lapidem vero eiusdem Satanae duritia designatur. Illo igitur ad ima veniente, in similitudinem lapidis aquae duratae sunt, quia eius malitiam imitati homines, mollia viscera charitatis amiserunt. Cuius fraudulenta consilia quia a seductis hominibus deprehendi non possunt, recte subiungitur: Et superficies abyssi constringitur. Aliud quippe ei intrinsecus latet, atque aliud extrinsecus ostendit. Transfigurat enim se velut angelum lucis [II Cor. XI, 14], et callida deceptionis arte plerumque proponit laudabilia, ut ad illicita pertrahat. Abyssi ergo superficies constringitur, quia dum quasi bona persuasionis eius species velut solida desuper glacies ostenditur, in profundo latens eius malitia non videtur.
4 [59. ] Et de superbis propter accepta dona insolescentibus.---Cuncta tamen haec intelligere et aliter possumus, si moraliter exquiramus. [Vet. XXIII]. Mentes namque hominum omnipotens Deus dum in suo timore format, quasi concipit, easque ad apertas virtutes, dum provehit, gignit; sed si de acceptis virtutibus extolluntur, relinquit. Et saepe quosdam cognovimus malorum suorum consideratione compungi, divini terroris pavore fervescere, et per pavoris exordia usque [Pratel., ad virtutum summam.] ad virtutum summa pervenire; sed dum de eisdem virtutibus quas accipiunt extolluntur, inanis gloriae laqueo astricti, ad antiquum torporem redeunt. Recte ergo cum tales Dominus proiicit dicit: De cuius utero egressa est glacies? Quasi enim de Dei utero glacies egreditur, quando hi qui iam intus incaluerant ex virtutum dono frigescunt; et inde exteriorem gloriam torpentes appetunt, unde [Vindoc., Pratel. et al. Norm., ad aeterna.] ad interna diligenda ardentius flagrare debuerunt. Dumque iste signis, ille scientia, iste prophetia, ille magnis operibus pollet, atque per haec dona placere hominibus appetit, omne quod prius intimum caluerat, exteriorem laudem diligens, in torporem vertit. Quasi ergo glacies de utero egreditur, dum post donorum beneficia a visceribus pietatis supernae separatur. An non sunt glacies, qui in virtutibus quas accipiunt laudes ab hominibus quaerunt? Et tamen venienti iudici dona sua ad eius memoriam revocantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus [Matth. VII, 22]? Sed quomodo hanc glaciem Dominus proiiciat ostendit, dicens: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis [Ibid.]. Hanc glaciem nunc in utero Dominus portat, quia intra sinum Ecclesiae tolerat. Sed tunc aperte eiicit, cum tales a secretis coelestibus per extremum et publicum iudicium repellit. His itaque verbis quid aperte agitur, nisi ut beatus Iob de summis suis virtutibus humilietur, ne in hoc quod bene vivendo caluerat, superbiendo frigescat, et a Divinitatis utero repulsus exeat, si intra sinum sui cordis se tumidus extollat?
5 [Vet. XXIV.] [ 60. ] Superbiae poena, induratio. Quo sensu Deus dicatur indurare.---Et quia iusto iudicio superbas mentes ad culpam egredi ex accepta virtute permittit, recte adhuc subiungitur: Et gelu de coelo quis genuit? Plerumque enim sacri eloquii scientiam praestat, sed dum de eadem scientia is qui accipit extollitur, ira districti iudicis in ipso sacro eloquio caecatur, ut exteriores favores per illam sequens, eius iam interna non videat; et qui intus manens calere poterat, exeundo frigescat, duratusque in ima corruat, qui ad cognitionem Dei prius tractabilis in summis liquidus stabat. An sacrum eloquium coelum non est, quod diem nobis intelligentiae aperiens, sole nos iustitiae illustrat, quod dum nos vitae praesentis nox continet, stellis nobis mandatorum fulget? Sed quia oportet esse haereses, ut probati manifesti fiant [I Cor. XI, 19], cum ab intellectu sano mens superba repellitur, ultione districti iudicis gelu de coelo generatur, ut cum ipsa Scriptura sacra in electorum cordibus caleat, eos qui se superbe scire appetunt a se frigidos emittat. Ibi quippe errant ubi corrigere errata debuerant; et dum a superna intelligentia resplendentis eloquii, et obdurati ipsi, [Turon., et seductores caeteri. Laud., et seductores caeteris corruant.] et seducturi caeteros, corrunt, ad ima venientes ut gelu, et alios astringuat. Semetipsum tamen Dominus hoc gelu gignere perhibet, non quod pravorum mentes ipse ad culpam formet, sed quod a culpa non liberat, sicut scriptum est: Ego obdurabo cor Pharaonis [Exod. X, 27]. Quod quia misericorditer emollire noluit, profecto districte [In Corb. Germ. et Edit., se obdurare. Melius Mss. Laud., Ebroic. et alii Norm., se obdurasse.] se obdurasse nuntiavit.
6 [61. ]Amissa virtutis, virtute imago saepe retinetur. Quia vero cum inchoata divini timoris [Vindoc., Laud., Ebroic. et al. Norm., virtus omittitur.] virtus amittitur, propter humanas laudes virtutis imago retinetur, recte subiungitur: In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. Aquae enim per glaciem in superficie durescunt, sed fluidae in intimis remanent. Et quid per aquas nisi fluxa accipimus corda reproborum? Quae cum ex proposito virtutem deserunt, fortes se in bonis operibus per hypocrisim ostendunt; dumque in intimis suis ad vitia defluunt, et foris se sanctorum ac fortium imitatores fingunt, Aquae in similitudinem lapidis durantur, et superficies abyssi constringitur, quia per superductam sanctitatis speciem fluxa ac instabilis eorum conscientia hominibus tegitur. Nam cum sibimetipsis intrinsecus turpes sint, ante alienos tamen oculos quadam vivendi vetustate vestiuntur.
7 [63. ] Praeposteros virtutis fructus Deus sapienter premit.---Sed ne quis haec verba Domini in bonam intelligi partem velit, debemus sic etiam quaerentibus astruere, [Laud., dum mundo minimi iudicamur. Corruptissime; quae tamen dissimulanda non censuimus, ut ex hoc loco lector agnoscat castigatione indigere Codicem hunc. Membranarum enim nostrarum corruptelas, si quae sint, palam facimus.] dummodo minime iudicemur quae perscrutanda fuerant neglexisse. Superiori enim versu dicitur: Quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris? Statimque additur: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? Si ergo dictis praecedentibus sequens sententia non dispari sensu coniungitur, profecto et in bonam partem nobis eius intelligentia sine obstaculo difficultatis aperitur. [Vet. XXV.] Terra enim cum compluitur, iactata in eam semina feracius [Ita Vindoc., Laud., Corb. Germ., vet. Edit. Paris. et Basil. In recent., rigantur.] ligantur. Sed rursum si illam pluvia immoderatius irrigat, [Editi cum Corb. Germ., in culmi, reluctantibus Mss. Turon., Vindoc., Laud., Ebroic. aliisque Norm., quos sequimur.] in culmo pinguedinem frumenti virtutemque mutat. Sin vero iactatum semen post pluviam gelu premitur, quo foris citius apparere repellitur, eo intus fecundius radicatur; et quo vetatur progredi, cogitur multiplicari, quia cum ab immaturo ortu restringitur, [Vindoc., Laud., Corb. Germ. et Norm., in conceptionis.] ex conceptionis suae tarditate laxatum ad fructum uberius impletur. Quid est ergo quod Dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat, postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, seque gelu gignere de coelo pronuntiat, nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina, et prius per occultae gratiae pluviam infundit, et postmodum, ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intimae dispensationis premit, ut quam acceptae gratiae pluvia irrigat, etiam disciplinae rigor astringat, ne si aut antequam debet, aut plusquam necesse est conceptas virtutes proferat, fruges in herbam vertat? Plerumque enim ab inchoantibus opus bonum dum priusquam oportet ostenditur, a grano perfectionis inanitur, et plerumque virtutes dum plus quam necesse est exuberant exhalant. Unde et electorum suorum Dominus vel ante tempus desideria renuit, vel rursum in tempore ultra mensuram profectus premit, ne si aut antequam debent, aut plus quam debent, proficiant, per profectus sui magnitudinem in elationis defectum cadant. Nam cum cor post peccata compungitur, terra quae aruerat infusione pluviae rigatur; et cum relictis iniquitatibus bona exsequi opera proponit, quasi post infusionem semen accipit. [Al., et plerumque.] Et plerique cum desideria sancta concipiunt, in summis iam [Laud., exercere.] exerceri virtutibus inardescunt ut non solum culpa operationem non inquinet, sed nec cogitationem pulset. Et adhuc quidem in corpore positi sunt, sed nil iam perpeti de communione praesentis vitae volunt; imitari per intentionem [Laud., Ebroic. aliique Norm., aeternam mentis stabilitatem. Corb. Germ., per intent. mentis aetern. stabil.] internam mentis stabilitatem appetunt, sed intervenientibus tentationibus reverberantur, ut videlicet infirmitatis suae meminerint, et elati de virtutibus quas accipiunt non sint. Quod dum mira disciplinae repressione agitur, quid aliud quam super infusam terram gelu de coelo generatur? Quid aliud quam de Dei utero glacies producitur, quando de interno secreto dispensatio egreditur, et voluntates nostrae etiam in bonis desideriis frenantur?
8 [63. ] Quod exemplo S. Pauli confirmatur.---Videamus, Paulus, infusa videlicet terra, quanta disciplinae glacie prematur, dum ait: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio [Rom. VII, 18]. Qui enim velle habere se asserit, iam per infusionem gratiae, quae in se lateant semina ostendit. Sed dum perficere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. An ista glacies eorum corda non presserat, quibus dicebat, Ut non quaecunque vultis, illa faciatis [Gal. V, 17]? Ac si aperte diceret: Occulta cordis vestri semina iam prodire in frugem quaerunt, sed superni moderaminis gelu premuntur, ut tanto post fecundius exeant, quanto divini iudicii prementia pondera patientius portant.
9 [Vet. XXVI.] [ 64. ] Inde graves emergunt tentationes, quae bene vivendi consuetudine superantur.---Et quia plerumque humana corda quoniam erumpere ad virtutes quas appetunt non valent, eo ipso quo ab intentionis suae perfectione resiliunt, tentationum stimulis fatigantur, sed tamen easdem tentationes cogitationum comprimunt, seque per exercitationis usum in quodam vivendi rigore componunt, bene subditur: In similitudinem lapidis aquae durantur. Quia etsi fluxae cogitationes interius lacessunt, nequaquam tamen usque ad consensum pravi operis trahunt. Sed mens sub inolita bene vivendi consuetudine quasi sub quadam duritia exterius abscondit quidquid intus ex tentationis pulsatione mollescit. Unde et bene subiungitur: Et superficies abyssi constringitur. Quia prava cogitatio et si usque ad suggestionem venit, usque ad consensum non prosilit, quia fluctuantes motus animi superductus rigor sanctae deliberationis premit.
10 [65. ] Adversitas valentiores efficit sanctos.---Potest etiam in gelu vel glacie praesentis vitae adversitas designari, quae dum [Laud., Corb. Germ., Ebroic. aliique Norm., sub asperitate.] asperitate sua sanctos comprimit, valentiores reddit. Dum enim nos omnipotens Deus molestiis exerceri permittit, atque ad melioris vitae statum interveniente tristitia provehit, miro consilio super futuram frugem gelu et glaciem gignit, ut electus quisque in hac vita, tanquam in hieme, adversa ventorum et frigorum toleret, et velut in aestiva serenitate postmodum fructus quos hic conceperit demostret. Unde et sponsi voce unicuique animae post huius mundi turbines ad illa aeternitatis amoena properanti dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit [Cant. II, 10]. Et quia [Multa hic desunt in Edit. Gilot. et Vaticana, ubi legitur: si sola nobis adsunt prospera, solidamur; contra sancti Doctoris mentem, veram pietatem, ac Mss. fidem. In Anglic. enim, Normannis, Turon., Laud., Corb. Germ., etc., lectio nostra invenitur.] si sola nobis adsunt prospera solvimur, ad virtutes vero melius per adversa solidamur, recte subiungitur: [Vet. XXVII.] In similitudinem lapidis aquae durantur. Mentes enim quae per prospera molliter fluxerant constrictae adversitatibus durescunt; et ad similitudinem lapidis aqua perducitur, quando infirmus quisque per acceptam desuper tolerantiam passiones sui Redemptionis imitatur. In similitudinem quippe lapidis aqua duruerat, cum ille prius impatiens persecutor postmodum Paulus dicebat: Impleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea [Coloss. I, 24].
11 [66. ] Et ad interna dona custodienda magis sollicitos.---Et quia cum deprimuntur adversis, solertius in terna dona custodiunt, recte additur: Et superficies abyssi constringitur. Solet enim laetitia arcana mentis aperire, atque aperiendo amittere; adversa vero cum nos exterius deprimunt, interius cautiores reddunt. Post gelu itaque vel glaciem superficies abyssi constringitur, quia mens nostra, ad conservanda profunda dona quae acceperit, adversitatibus munitur. Abyssi enim suae superficiem Isaias constrinxerat, cum dicebat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi [Isai. XXIV, 16]. Abyssi suae superficiem Paulus constrinxerat, qui tot periculis ac adversitatibus insudans, sub praetextu cuiusdam de semetipso loquitur, dicens: Audivi arcana verba, quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]. Et rursum: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit [Deest aliquid in Laud.] aliquid ex me [Ibid., 6]. Qui igitur foris adversa tolerans, ne fortasse in laudibus deflueret, arcana sua aperire metuebat, quid aliud quam secretorum suorum abyssum per constrictam superficiem presserat? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.27r csg209.88 sbb354.90

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXIX. <<<     >>> XXXI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik