monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXVIII . <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXIX.

1 VERS. 30.---In similitudinem lapidis aquae durantur.
2 [56. ] Ex filiis Abrahae facti sunt lapides, ob cordis duritiam; et gentiles prius lapides in filios Abrahae converti sunt.---Aquas enim populos accipi iam saepius edocuisse me memini. [Vindoc., Corb. Germ. et pler. Norm., lapis . . . gentilis populi designatur.] In lapide vero pro ipsa duritia aliquando gentiles populi designantur. Ipsi quippe lapides coluerunt. Et de his per prophetam dictum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. XIII, 8]. Unde Ioannes Iudaeos aspiciens [Laud., se de aestimatione.] se de stemmate generationis extollere, et gentiles praevidens ad Abrahae prolem fidei cognitione transire, ait: Ne velitis dicere intra vos, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 9]; lapides utique duros perfidia gentiles [Pratel. et Utic., vocat.] vocans. Quia ergo primum Iudaea Deo credidit, gentilitate omni in perfidiae suae obstinatione remanente, postmodum vero ad fidem gentilium corda mollita sunt, et Iudaeorum infidelitas obdurata, bene dictum est: In similitudinem lapidis aquae durantur. Ac si diceret: Illa mollia ac penetrabilia fidei corda Iudaeorum in insensibilitatem vertuntur gentium. Cum enim misericors Deus gentes traxit, iratus Iudaeam repulit. Actumque est ut sicut dudum ad percipiendam fidem gentilitas fuerat obdurata, ita postmodum ad fidem gentilitate suscepta, Iudaeae populus perfidiae torpore duresceret. Unde Paulus apostolus eisdem gentibus dicit: Sicut aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur [Rom. XI, 30]. Quam sententiam suam primum quidem de vocatione Iudaeorum, et repulsione gentium, postmodum vero de vocatione gentium, et repulsione Iudaeorum subtiliter pensans, seque occulta Dei iudicia comprehendere non posse considerans, exclamando subiunxit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Ibid., 33]! Unde hic quoque cum de Iudaeorum perfidia Dominus diceret: In similitudinem lapidis aquae durantur, ut de repulsione eorum occulta esse sua iudicia demonstraret, apte subdidit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.26v csg209.87 sbb354.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik