monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXVI. <<<     >>> XXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXVII [Vet. XX, Rec. XV].

1 VERS. 28.---Quis est pulviae pater? vel quis genuit stillas roris?
2 [54. ] Imber hic voluntarius, non pro nostris meritis datur. Aliquando tanquam ros stillat, aliquando ut pluvia ubertim manat.---Ac si diceret nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo. De hac enim pluvia alias dicitur: Pluviam voluntariam [Laud., segrega Deus.] segregabis, Deus, haereditati tuae [Psal. LXVII, 10]. Voluntariam quippe pluviam haereditati suae Dominus segregat, quia non eam nobis pro nostris meritis, sed pro suae munere benignitatis praestat. Et idcirco hoc loco pater pluviae dicitur, quia superna nobis praedicatio non de nostro merito, sed de eius gratia generatur. Stillae enim roris ipsi sancti praedicatores sunt, [Laud., qui ardua pectoris.] qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia, gratia supernae largitatis infundunt. De his stillis contumaci Iudaeae dicitur: Propterea prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit [Ierem. III, 3]. Ipsae quippe [In Gilot., stellae roris sunt quae stellae pluviarum. Manifesto errore, quem ex parte emendavit Gussanv., sed retinuit stella pluviarum. Ubi constat legendum stilla pluviarum, ut etiam extat in Mss. Vindoc., duob. Remig., Ebroic. aliisque Norm., in vetustioribus Edit. In Corb. Germ. tamen legitur supra, hic, et infra, stellae roris, et stillas roris.] stillae roris sunt quae stillae pluviarum. Quando enim dispensatione aliqua praedicationem temperant, quasi rorem tenerum aspergunt. Quando vero ea quae de supernis sentiunt virtute qua praevalent loquuntur, quasi ubertim manantem pluviam fundunt. [Corb. Germ. et Laud., ros aspergebat Paulus.] Rorem aspergebat Paulus, cum Corinthiis diceret: Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [I Cor. II, 2]. Et rursum pluviam manabat, dicens: Os nostrum patet ad vos, o Corinrinthii, cor nostrum dilatum est [II Cor. VI, 11]. Hinc est quod Moyses, qui et valida fortibus, et tenera infirmis dicturum se noverat, dicebat: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea [Deut. XXXII, 2].
3 Sed ecce audivimus quo munere gentilitas vocatur; audiamus nunc qua districtione Iudaea repellitur. Audivimus quomodo deserta excolat, arentia infundat; audiamus nunc quomodo ea quae quasi videntur interna proiiciat. Neque enim sic colligit electos, ut non etiam iudicet reprobos; neque sic quibusdam culpas relaxat, ut non et in quibusdam feriat. Scriptum quippe est: [Pratel., misericordia et ira, reiecto enim.] Misericordia enim et ira ab illo [Eccli V, 7]. Unde hic quoque postquam tot dona gratiae intulit, etiam irae suae iudicia non abscondit. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.26r csg209.85 sbb354.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik