Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXVI.
1 | IBID.---Et produceret herbas virentes. |
2 | [51. ] Prius invia prophetiae, patuit gratiae.---Invia namque dudum gentilitas fuit, ad quam via Dei verbo non patuit. Redemptore quippe nostro veniente, sic accepit vocationem gratiae, ut non in ea prius fuerit via prophetiae. Desolata etiam recte vocata est, vel ratione videlicet consilii, vel fructu boni operis destituta. Dedit ergo Dominus vehementissimo imbri cursum, et viam sonanti tonitrui, ut in deserto plueret, et impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes; id est, exteriori praedicationi internam aspirationem contulit, ut corda gentilium arentia virescerent, clausa patescerent, inania complerentur, infecunda germinarent. |
3 | [Vet. XVIII.] 52. Aeternae vitae opera doctrinamque germinavit.---In Scriptura enim sacra aliquando herba viror gloriae temporalis accipitur, aliquando refectio diaboli, aliquando sustentatio praedicatorum, aliquando bona operatio, aliquando aeternae vitae scientia atque doctrina. Viror namque gloria temporalis accipitur, sicut Propheta ait: Mane sicut herba transeat, mane floreat et pertranseat . Mane namque sicut herba florere atque transire est in prosperitate huius saeculi temporalis gloriae decus velociter arescere. Herba refectio diaboli accipitur, sicut de illo a Domino dicitur: Huic montes herbas ferunt . Ac si diceret: Superbi ac tumidi dum se illicitis cogitationibus atque actionibus efferunt, suis illum iniquitatibus pascunt. Herba sustentatio praedicantium demonstratur, cum dicitur: Producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum . In montibus quippe fenum et servituti hominum herba producitur, cum sublimes huius saeculi, ad fidei cognitionem vocati, sanctis praedicatoribus in huius vitae itinere transitoria alimenta largiuntur. Herba bona operatio ponitur, sicut scriptum est: Germinet terra herbam virentem . Quod licet in conditione mundi ita historice factum teneamus, terram tamen Ecclesiam figurasse non inconvenienter accipimus, quae in eo germinavit herbam virentem, in quo ad verbum Dei fecunda misericordiae opera protulit. Herbam aliquando scientiam atque doctrinam aeternae viriditatis accipimus, sicut per Ieremiam dicitur: Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventos quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba . Quo dicto superba ac nequissima Iudaeorum est persecutio prophetata. Ipsi quippe onagri pro mentis elatione, ipsi dracones pro virulenta cogitatione vocati sunt. Qui steterunt in rupibus, quia non in Deo, sed in summis potestatibus huius mundi confisi sunt dicentes: Regem non habemus nisi Caesarem . Traxerunt ventos quasi dracones, quia spiritu elationis inflati superbia malitiosa tumuerunt. Defecerunt oculi eorum, quia scilicet spes eorum ab eo quod intendebat corruit. Quae temporalia diligens, praestolari aeterna neglexit, et terrena ideo quia Deo praeposuit amisit. Dixerunt enim: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem . Timuerunt ne locum non occiso Domino perderent, et tamen occiso perdiderunt. Sed cur ista miseris evenerint, subdit: Quia non erat herba; id est, quia eorum cordibus defuit aeternitatis scientia, et nullo eos refecit pabulo viriditatis internae doctrinae. Hoc igitur loco quid aliud virentes herbas nisi sanctae doctrinae scientiam vel congruas operationes accipimus? Deserta igitur terra compluitur, ut ab ea virentes herbae producantur, quia dum sanctae praedicationis imbrem gentilitas percepit, et vitae opera et doctrinae herbam germinavit. Ista viriditas voce prophetica desertae terrae pollicetur, cum dicitur: In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci . Quid enim per calamum nisi praedicatores, quid per iuncum qui iuxta aquae humorem semper nascitur nisi pusilli ac teneri auditores sacri eloquii designantur? In draconum ergo cubilibus viror calami et iunci oritur, quia in eis populis quos antiqui hostis malitia possidebat, et doctorum scientia, et auditorum obedientia coacervatur. |
4 | [Vet. XIX.] [ 53. ] Singulorum corda sunt velut desertum, antequam imbre gratiae fecundentur.---Haec tamen quae generaliter de gentilitate dicta sunt si solerter inspicimus, intra sinum sanctae Ecclesiae agi in singulis videmus. Sunt enim plerique ad verba Dei valde insensibiles, qui fidei quidem nomine censentur, verba vitae auribus audiunt, sed ea transire usque ad interna cordis minime permittunt. Hi quid aliud quam deserta terra sunt? Quae scilicet terra hominem non habet, quia eorum mens sensu rationis caret. Et nullus mortalium in hac terra commoratur, quia et si quando in eorum conscientia rationabilium sensuum cogitationes veniunt, non persistunt. Prava enim desideria in eorum cordibus sedem inveniunt, recta vero si quando venerint, ac si impellantur, decurrunt. Sed cum misericors Deus imbri suo cursum et sonanti tonitrui viam dare dignatur, compuncti per internam gratiam verbis vitae aures cordis aperiunt. Et impletur terra invia, quia dum praebet auditum verbo, cumulatur mysterio. Et producit herbas virentes, quia per gratiam compunctionis infusa, praedicationis verba non solum libenter recipit, sed etiam ubertim reddit, ut quod audire non poterat iam loqui concupiscat; et quae non audiendo etiam intrinsecus aruerat, iam loquendo quae sancta sunt viriditate sua quoslibet esurientes pascat. Unde bene per prophetam dicitur: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae . Sic enim sic facies terrae virtute renovationis immutatur, dum sicca dudum mens gratia veniente compluitur, et post ariditatem pristinam, quasi productis herbis, scientiae viriditate vestitur. Quae conditoris nostri gratia adhuc nobis altius commendatur, cum subditur: |