monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXIII. . <<<     >>> XXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXIV [Vet. XVI].

1 IBID.--- [In aliis Editis, et viam sonantis; sequimur Mss. Norm., ubi legitur, sonanti; et quidem convenientius ad illa quae praecedunt: quis dedit . . . . imbri cursum, et viam sonanti tonitrui. Dativus est hic, tonitrui.] Et viam sonanti tonitrui.
2 [49. ] Tonitruo hinc simile dicitur. Solus Deus corda per gratiam aperit.---Quid enim per tonitruum, nisi praedicatio superni terroris accipitur? Quem terrorem dum percipiunt humana corda quatiuntur. Aliquando vero in tonitruo ipse incarnatus Dominus figuratur, qui ex antiquorum patrum conveniente prophetia ad notitiam nostram quasi ex nubium concursione prolatus est. Qui inter nos visibiliter apparens, ea quae super nos erant terribiliter sonuit. Unde et ipsi sancti apostoli de eius gratia generati, Boanerges, id est filii tonitrui sunt vocati [Marc. III, 17]. Aliquando autem, sicut dictum est, tonitruus ipsa eius praedicatio accipitur, per quam supernorum iudiciorum terror auditur. Sed quia quilibet praedicator verba dare auribus potest, corda vero aperire non potest; et nisi per internam gratiam solus omnipotens Deus praedicantium verbis ad corda audientium invisibiliter aditum praestet, incassum praedicatio aure audientis percipitur, quae pervenire ad intima corde surdo prohibetur, se Dominus viam sonanti tonitrui dare asserit, qui cum praedicationis verba tribuit, per terrorem corda compungit. Hanc viam Paulus praedicator egregius, dum superna mysteria terribiliter [Ebroic., etc., intonaret.] insonaret, se a se habere non posse conspiciens, discipulos admonebat, dicens: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi, ad loquendum mysterium Christi [Colos. IV, 3]. Qui ergo loquebatur mysteria, sed in corde audientium eisdem mysteriis a Domino aperiri ostium precabatur, habebat quidem iam tonitruum, sed dari ei desuper viam quaerebat. Hanc viam nequaquam se Ioannes dare posse cognoverat, qui dicebat: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, [Ita Pratel., Utic., Vindoc. et Corb. Germ. At Turon. et Laud., sed sicut instructio eius. Legendum sicut, iuxta textum Graecum; abest tamen ab aliis Editis.] sed sicut unctio eius docet vos de omnibus [I Ioan. II, 27]. Hanc viam rursum Paulus quis daret intimabat, dicens: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 7]. Accepta igitur via quid iste imber ac tonitruus agat audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.25r csg209.80 sbb354.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik