monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXII. <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXIII. [Vet. XV, Rec. XIII].

1 VERS. 25.---Quis dedit vehementissimo imbri cursum?
2 [47. ] Crescente persecutione, crevit apostolorum et sanctorum praedicatorum ardor. Praedicatio, cessante gratia, ad cor non transit.---Si vero, ut superius diximus [Num. 41], divisi aestus nomine illa in Iudaeae regionibus persecutio designatur, quia ipsa persecutionis asperitas praedicatores sanctos superno munere adiutos a praedicationis suae ministerio nullo timore compescuit, apte subiungit: Quis dedit vehementissimo imbri cursum? Ac si diceret: nisi ego. Diviso enim aestu, cursum vehementissimo imbri dedisse est inter ipsas persecutionis angustias praedicationis impetum roborasse, [Laudun., ut quanto magis virtus praed. cresceret, tanto . . . . crudelitas obviaret.] ut tanto magis virtus praedicantium cresceret, quanto magis persequentium crudelitas obviaret, quatenus arentia corda audientium pluviae guttis infunderent, et siccitatem perfidiae uberius irrigarent, ut quamvis contra eos saevitiae aestus candesceret, per eos tamen vox gratiae non taceret. Hunc persecutionis aestum Paulus et tolerabat et irrigabat, cum diceret: Laboro usque ad vincula, quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum [II Tim. II, 9]. De hoc imbre alias dicitur: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]. De hoc cursu imbris qui in electorum cordibus agitur Psalmista testatur, dicens: Velociter currit sermo eius [Psal. CXLVII, 15]. Plerumque vero imber est, et cursum non habet, quia praedicatio ad aures venit, sed, cessante interna gratia, ad corda audientium non pertransit. De cuius praedicationis verbis propter electos dicitur: Etenim sagittae tuae pertransierunt [Psal. LXXVI, 19]. Sagittae quippe Dei pertranseunt quando verba praedicationis eius ab auribus ad corda descendunt. Quod quia solo divino munere agitur, imbri cursum Dominus se dedisse testatur.
3 [48. ] Verbi divini efficacia persuadentis omnia relinquere, omnia tolerare.---Sed notandum video quod eumdem imbrem non vehementem, sed vehementissimum vocat. Imber vehemens est vis magna, imber vero vehementissimus vis immensa praedicationis. Vehemens namque imber erat cum praedicatores sancti [Vindoc., Norm et Corb. Germ., credi.] credere gaudia aeterna suadebant. Imber autem vehementissimus, quando propter spem admonebant rem deseri, cuncta visibilia propter invisibilia contemni, et propter audita gaudia [Corb. Germ., Vindoc., Pratel., etc., praesentes poenas.] praesentis saeculi poenas cruciatusque tolerari. Sed cum, fide cognita, saeviente aestu persecutionis, tot electi possessa reliquerunt, [Corb. Germ., Ebroic. et alii Norm., carnales affectus.] carnalis affectus obliti sunt, et prae gaudio spiritus in cruciatibus membra posuerunt, quid aliud Dominus fecit, nisi etiam vehementissimo imbri cursum praebuit, qui usque ad exsequenda summa praecepta per verba corporis invisibilia cordis irrigavit? Ubi et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.24v csg209.78 sbb354.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik