monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXI . <<<     >>> XXIII. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XXII.

1 IBID.---Dividitur aestus super terram.
2 [41. ] Ex hac luce flagrat ardor charitatis et persecutionis aestus.---Sparsa enim luce aestus super terram dividitur, quia, per apertum iustitia praedicata, ad requirendum Deum cordis anxietas in virtutem exercitatione dilatatur, ut iste in sermone sapientiae, ille in sermone scientiae fulgeat; hic in curationum gratia, ille in virtutum operatione convalescat; et dona sancti Spiritus dum dispariliter singuli accipiunt, necessario sibimet iuncti omnes unanimiter accendantur [I Cor. XII, 8]. [Vet. XIII.] Sed postquam spargi lux dicitur, potest convenienter intelligi quod per aestum persecutio designatur, [Laud., Corb. Germ., Pratel. et alii, quia enim lux . . . inclaruit, mox.] quia ut lux praedicationis inclaruit, mox a perfidorum cordibus ardor persecutionis exarsit. Nam quod per aestum persecutio exprimitur, dominicus sermo testatur, de iactatis seminibus [Vindoc., Corb. Germ., Pratel. et al. Norm., super petrosa.] super petrosam terram dicens: Sole orto [Corb. Germ., Pratel. et Utic., aestuaverunt omnes.] aestuaverunt omnia, et quia non habebant radicem, aruerunt [Matth. XIII, 6]. Quod paulo post cum exposuit, aestum persecutionem vocavit. Sparsa igitur luce aestus super terram divisus est, quia clarescente vita fidelium, accensa est crudelitas perfidorum. Divisus namque aestus erat, quando nunc Ierosolymis, nunc Damasci, nunc in aliis longe regionibus persecutio saeviebat. Scriptum quippe est: Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia, quae erat Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regionem Iudaeae et Samariae [Act. VIII, 1]. Rursumque scriptum est: Saulus adhuc [Pratel., Utic. et al. Norm., inspirans minas et caedes.] spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas, quas deferret in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset huius vitae viros ac mulieres, vinctos deduceret in Ierusalem [Act. IX, 1, seq.]. Quia ergo nunc hic, nunc illic persecutio excreverat, hi qui lucem veritatis agnoverant, quasi sub ardore divisi aestus anhelabant.
3 [42. ] Lux est iustitia, quae non nisi successive spargitur.---Sed quia beatum Iob de occultis iudiciis requisitum superioribus dictis audivimus, oportet ut hoc quod de sparsa luce vel diviso aestu dictum est subtilius perscrutemur. Adhuc enim alta interrogatione discutitur, ut saltem quia nesciat doceatur, eique dicatur: Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? Quid enim lucis nomine, nisi iustitia designatur? De qua scriptum est: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam [Isai. IX, 2]. Omne autem quod spargitur, non continue, sed sub quadam intermissione iactatur. Et idcirco spargi lux dicitur, quia etsi iam quaedam ut sunt perspicimus, quaedam tamen ita ut videnda sunt non videmus. Cor namque Petri lux sparsa tenuerat, qui tanto fidei, tanto miraculorum fulgore claruerat, et tamen conversis gentibus dum circumcisionis pondus imponeret, quid rectum diceret nesciebat. Lux ergo in hac vita spargitur, quia ad omnis rei intelligentiam continua non habetur. Dum enim aliud sicut est comprehendimus, et aliud ignoramus, quasi sparsa luce et ex parte cernimus, et in obscuritate ex parte remanemus. Tunc vero lux nobis sparsa iam non erit, quando mens nostra ad Deum funditus rapta fulgescet.
4 [43. ] Quibus modis humano cordi insinuetur, ignoramus.---Et quia haec eadem lux quibus modis humano cordi insinuetur ignoratur, recte [Longip., per interrogationem dicitur. Laud., recte per cunctationem.] in percunctatione dicitur: Per quam viam spargitur lux? Ac si aperte diceretur: Dic quo ordine iustitiam meam occultis sinibus cordium infundo, cum et [Laud. per ascensum, vitiose.] per accessum non videor, et tamen visibilia opera hominum invisibiliter immuto, cum unam eamdemque mentem modo hac, modo illa virtute irradio, et tamen per sparsan, lucem adhuc ex parte aliqua eam in tentationis tenebris remanere permitto. Requiratur homo nesciens per quam viam spargitur lux, ac si patenter dicatur: Dum dura corda emollio, dum rigida inflecto, dum aspera mitigo, dum frigida accendo, dum debilia roboro, dum vaga stabilio, dum nutantia confirmo, intuere, si vales, incorporaliter veniens quibus ea meatibus illustro. Haec quippe omnia nos facta cernimus, nam qualiter intrinsecus efficiantur ignoramus. Hanc viam lucis esse nobis invisibilem, in Evangelio Veritas ostendit, dicens: Spiritus ubi vult spirat; et vocem eius audis, [Vindoc., Laud. et Corb. Germ., sed nescis unde. Ita etiam Pratel. ac Utic.] et nescis unde veniat et quo vadat [Ioan. III, 8].
5 [Vet. XIV.] [ 44. ] Hac luce crescente, tentationes succrescunt.---Sed quia cum lux spargitur mox ab occulto adversario contra fulgentem mentem tentamenta succrescunt, recte subiungitur: Dividitur aestus super terram. Hostis namque callidus quos iustitiae luce enitescere conspicit, eorum mentes illicitis desideriis inflammare contendit, ut plerumque plus se urgeri tentationibus sentiant, quam tunc cum lucis internae radios non videbant. Unde et Israelitae postquam vocati sunt, contra Moysen [Deest et Aaron in Corb. Germ., Vindoc., Laud., Pratel., etc.] et Aaron de excrescente labore conqueruntur, dicentes: Videat Dominus et iudicet, quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut interficeret nos [Exod. V, 21]. Volentibus quippe ex Aegypto discedere, Pharao paleas subtraxerat, et tamen eiusdem mensurae [Ebroic. aliique Norm. ac Vindoc., lateres req.] opera requirebat. Quasi ergo contra legem mens submurmurat, post cuius cognitionem tentationum stimulos acriores portat; et cum sibi labores crescere conspicit, in eo quod adversario displicet, quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Post lucem ergo aestus sequitur, quia post illuminationem divini muneris tentationis certamen augetur.
6 [45. ] Pro unius cuiusque indole hostis ad malum nos sollicitat.---Recte vero etiam dividi aestus dicitur, quia nimirum non singuli omnibus, sed quibusdam vicinis ac iuxta positis vitiis fatigantur. Prius enim conspersionem uniuscuiusque antiquus adversarius perspicit, et tunc tentationis laqueos apponit. Alius namque laetis, alius tristibus, alius timidis, alius elatis moribus existit. Quo ergo occultus adversarius facile capiat, vicinas [Intelligit corporis et animae varios habitus. Vide lib. III Dialog., c. 6.] conspersionibus deceptiones parat. Quia etenim laetitiae voluptas iuxta est, laetis moribus luxuriam proponit. Et quia tristitia in iram facile labitur, tristibus poculum discordiae porrigit. Quia timidi supplicia formidant, paventibus terrores intentat. Et quia elatos extolli laudibus conspicit, eos ad quaeque voluerit blandis favoribus trahit. Singulis igitur hominibus vitiis convenientibus insidiatur. Neque enim facile captivaret, si aut luxuriosis praemia, aut avaris scorta proponeret, si aut voraces de abstinentiae gloria, aut abstinentes de gulae imbecillitate pulsaret, si mites per studium certaminis aut iracundos capere [In Edit. Basil. 1514, Paris. 1518, Gilot., Vatic., Gussanv., per favorem formidinis; manifesto errore, quem curavimus emendare ope Mss. Anglic., Norm., Corb. Germ., Laudun., etc., et vet. Edit. Paris. 1488 et 1495, ac Basil. 1503.] per pavorem formidinis quaereret. Quia ergo in tentationis ardore callide singulis insidians vicinos moribus laqueos abscondit, recte dicitur: Dividitur aestus super terram.
7 [46. ] Deus tentationes moderatur, ne aut multae sint, aut nimiae.---Sed cum praemittitur: Per quam viam spargitur lux. Statimque subiungitur: Dividitur aestus super terram. Nimirum per eamdem viam per quam lux spargitur etiam dividi aestus indicatur. Alta quippe atque incomprehensibilis Spiritus sancti gratia cum luce sua nostras mentes irradiat, etiam tentationes adversarii dispensando modificat, ut simul multae non veniant, aut ipsae tantummodo quae ferri possunt illustratam iam a Deo animam tangant, ut cum tactus sui ardore nos cruciant, perfectionis incendio non exurant; Paulo attestante qui ait: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari [Laudun. et Corb. Germ., supra quam potestis.] supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione [Vindoc., Pratel. et al. Norm., etiam proventum, vel provectum. Graece, ἔκβασιν.] etiam exitum, ut possitis sustinere [II Cor. X, 13]. Hunc ergo aestum aliter dividit callidus [Laudun., tentator.] supplantator, aliter misericors conditor. Ille dividit ut per illum citius interimat, iste ut eum tolerabilem reddat. Et quia cum tentatione fatigamur, non solum interno Dei spiritu instruimur, sed etiam exterioribus praedicantium verbis adiuvamur, recte post divisum aestum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.23v csg209.74 sbb354.76

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXI . <<<     >>> XXIII. .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik