2 | [40. ] Per adventum Mediatoris lux sparsa.---Ipse quippe via est, qui ait: Ego sum via, veritas et vita . Per hanc ergo viam lux spargitur, quia per eius praesentiam cuncta gentilitas illustratur. Spargitur autem convenienter dixit, quia per apostolorum voces non angustata atque coarctata, sed late fulgens lux praedicationis emicuit. Quia vero, accepta luce conversionis, inardescit intrinsecus vis amoris, ut vel transacta mala anxie lugeantur, vel ventura bona flagrantissime requirantur, competenter adiungitur: |