Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XX .
1 | VERS. 22, 23.---Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? |
2 | [37. ] Improbi ad iustorum probationem servantur.---Quid aliud nive vel grandine, nisi frigida ac dura intelligenda sunt corda pravorum? Sicut enim fervore charitas, sic solet in sacro eloquio frigore malitia designari. Scriptum namque est: Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam facit animam malitia sua [Lerem. VI, 7]. Et rursum: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum . In frigore ergo nivis, vel in duritia grandinis, quid accipi aptius potest quam vita pravorum, quae et per torporem frigescit, et per duritiae malitiam percutit? Quorum tamen vitam Dominus tolerat, quia eos ad iustorum suorum probationem servat. Unde et recte subiunxit: Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli. Ut cum adversarius noster diabolus tentare nos nititur, eorum moribus quasi suis contra nos armis utatur. Per ipsos quippe nos saeviens cruciat, sed nesciens purgat. Peccatis namque nostris ipsi flagella fiunt, de quorum tali vita dum percutimur, ab aeterna morte liberamur. Unde agitur ut electorum vitae proficiat etiam perdita vita reproborum, et utilitati nostrae dum illorum perditio militat, mira dispensatione fiat quatenus electis Dei non pereat etiam omne quod perit. |
3 | [Vet. XI.] [ 38. ] Aliqui ex illis electi sunt, et ad maxima vocati.---Intelligi hoc quoque aliter potest, ut quia verbis praecedentibus videtur annexum, a superioris versus expositione non discrepet. Nam quia indicaverat vel bonos ad malum, vel malos ad bonum posse converti, illico secutus adiunxit: Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? In nive vel grandine frigida, vel dura, ut dictum est, accipimus corda pravorum. Sed quia omnipotens Deus sanctos suos de talibus elegit, et quam multos electos adhuc inter pravorum vitam repositos habeat novit, apte in nive, vel grandine thesauros habere se perhibet. Thesaurus quippe ἀπὸ τῆς θέσεως, id est a positione nominatur. Et plerosque in vita frigida diu latentes respicit, quos ad medium cum iubet producit, et iustitiae nitore candidos per supernam gratiam ostendit. Scriptum quippe est: Lavabis me, et super nivem dealbabor . Quos ad diem belli pugnaeque praeparatos diu intra suae praescientiae sinum tegit; sed cum repente eos eduxerit, resistentia adversariorum pectora illorum verbis ac redargutionibus quasi quibusdam grandinibus percutit. Unde alias scriptum est: Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis . Prae fulgore enim nubes transeunt, quia praedicatores sancti universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt. Qui etiam grando et carbones ignis vocati sunt, quia et per correptionem feriunt, et per flammam charitatis accendunt. Ipsa quoque libera sanctorum increpatio natura grandinis convenienter exprimitur. Grando enim veniens percutit, liquata rigat. Sancti autem viri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes infundunt. Nam quemadmodum feriant Propheta testatur, dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt . Et quemadmodum blandientes rigent secutus adiunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et iustitia tua exsultabunt [Ibid., 7]. In nive ergo vel grandine habentur thesauri, quia plerique iniquitatis torpore frigidi, ad supernam gratiam assumpti, in sancta Ecclesia iustitiae luce fulgescunt, et pravam adversariorum scientiam doctrinae suae ictibus tundunt. Unde et apte subditum est: Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli. [Vet. XII.] Nix quippe vel grando fuerat Saulus per frigidam insensibilitatem; sed nix et grando contra adversariorum pectora factus est, vel candore iustitiae, vel districti eloquii correptione. O qualem hunc thesaurum in nive et grandine habuit, quando illum inter pravorum vitam positum iam tunc electum suum Dominus latenter vidit! O ad quanta adversariorum pectora ferienda hanc in manu sua grandinem sumpsit, per quam tot sibi resistentia corda prostravit. |
4 | [39. ] Nemo extollatur, nemo desperet.---Nemo itaque de suis operibus extollatur, nemo desperet eos quos adhuc frigidos videt, quia thesauros Dei in nive et grandine non videt. Quis enim crederet quod per apostolatus gratiam lapidatum Stephanum ille praecederet qui in morte eius omnium lapidantium vestimenta servavit ? Si ergo ad ista dona vel iudicia occulta recurrimus, nullos omnino desperantes, nec illis nos in corde nostro praeferimus, quibus pro tempore praelati sumus, quia etsi iam videmus quantum praecessimus, nescimus quantum cum currere coeperint praecedamur. Bene ergo ad beatum Iob dicitur: Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? Ac si aperte diceretur: Nulli te de operibus tuis praeferas, quia de his quos intueris adhuc per culpam frigidos, quantos operatores iustitiae et defensores rectae fidei sim facturus ignoras. Quod quia per adventum Mediatoris agitur, recte subiungitur: |