2 | [35. ] Nullus hominum suum initium novit aut finem.---Ac si aperte diceret: Quid mirum si terminum tuum non intelligis, qui nec initium comprehendis? Et qui ignoras quo huc initio veneris, quid mirum si nescias quo fine subtraharis? Si ergo meum fuit te per initium ex occultis ad prompta producere, meum quoque erit etiam te ex promptis ad occulta revocare. Cur de vitae tuae dispensatione aliquid quereris, qui in manu artificis temetipsum nesciens teneris? Extolli itaque tanto magis non debes in eo quod agis, quanto intra sinum aeternitatis clausus, nec quo huc ordine veneris, nec quando vel quomodo hinc educaris agnoscis. |
3 | [36. ] Ab hac lege Christus eximitur.---Haec tamen intelligi et aliter possunt: Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? Subaudis ut ego, qui me nasciturum novi, quia et ante humanitatis ortum in divinitate semper substantialiter vixi. Homines quippe tunc esse incipiunt, cum in matrum suarum ventre nascuntur. Nam ipsa quoque conceptio nativitas dicitur, iuxta hoc quod scriptum est: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est . Et idcirco se nascituros nesciunt, quia nec priusquam creentur existunt. Deus vero qui sine initio semper exstitit praescivit de se hoc quod in utero Virginis initium sumpsit; et quia praescivit, disposuit; quia disposuit, nihil profecto in humana forma sine sua voluntate toleravit. Convincatur ergo cur de flagellis suis homo queritur, qui ortum suum praescire non potuit, si ipse etiam qui ortum suum praesciendo disposuit se inter homines ad flagella praeparavit. Sequitur: |