monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XVIII [Vet. et Rec. IX].

1 VERS. 18-20.---Indica mihi, si nosti omnia, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
2 [32. ] Per lucem iustitia, per tenebras iniquitas designatur. Qui in iustitia perseveraturi sint, aut in peccato morituri, nos latet.---Beatus Iob gravi quaestione discutitur, ut et de via lucis, et tenebrarum loco requiratur; ut unumquodque ad suos terminos ducat, ac semitas domus eius intelligat. Quid enim lucis nomine, nisi iustitia accipitur? et quid per tenebras, nisi iniquitas designatur? Unde quibusdam conversis a peccatorum nequitia dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Et de quibusdam in peccato manentibus memoratur: Qui dormiunt, nocte dormiunt [I Thess. V, 7]. Beato itaque Iob dicitur: Indica mihi si nosti omnia, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit? Ac si dicatur ei: Si plenam te habere scientiam suspicaris, dic vel [Editi cum Corb. Germ., in cuius corde. Melius Mss. Vindoc., Ebroic. aliique Norm., in cuius cor.] in cuius cor ea quae nunc deest, innocentia veniat, vel in cuius corde ea quae nunc est malitia perseveret. In qua via habitet lux, id est cuius mentem veniens iustitia impleat: Et tenebrarum quis locus sit, id est, in quo iniquitas caeca perduret: Ut ducas unumquodque ad terminos suos, id est, ut diiudices si vel is qui nunc iniquus cernitur, in iniquitate vitam finiat; vel is qui iustus cernitur extremitatem vitae suae cum iustitiae perfectione concludat: Et intelligas semitas domus eius, id est, consideres atque discernas, vel cui bona actio perseverans aeternam mansionem praestet in regno, vel quem usque ad terminum suum actio prava constringens in aeternum damnet supplicium. Domus quippe pro mansione ponitur, semita pro actione. Semita igitur ad domum ducit, quia actio ad mansionem pertrahit. Sed quis hominum ista discussus dicat? quis ista saltem imperterritus audiat? Multos enim videmus quotidie, qui iustitiae luce resplendent, et tamen ad finem suum nequitiae obscuritate tenebrantur; et multos cernimus peccatorum tenebris obvolutos, et tamen iuxta vitae suae terminum repente [Corb. Germ., Ebroic., etc., reddi luce iustitiae. Ita vet. Ed. Paris. et Basil.] reddi luci iustitiae liberos. Multos etiam novimus semel inventam viam iustitiae illibate usque ad mortem tenuisse, et plerosque conspeximus usque ad exitum coepta semel crimina sine cessatione cumulasse.
3 [33. ] Iudiciorum Dei nubila, mentis nostrae radiis impervia.---Quis vero inter ista occultorum iudiciorum nubila mentis suae radium mittat, ut aliqua consideratione discernat, vel quis perduret in malo, vel quis perseveret in bono, vel quis ab infimis convertatur ad summa, vel quis a summis [Pratel., Laudun. et Al., reverberetur.] revertatur ad infima? Latent haec sensus hominum, nec quidquam de cuiuslibet fine cognoscitur, quia divinorum iudiciorum abyssus humanae mentis oculo nullatenus penetratur. Videmus namque quod illa adversa Deo gentilitas iustitiae luce perfusa est, et Iudaea dudum dilecta perfidiae est nocte caecata. Scimus etiam quod latro de patibulo transivit ad regnum [Luc. XXIII, 43], Iudas de apostolatus gloria est lapsus in tartarum [Matth. XXVII, 5]. Rursumque quia aliquando sortes quae coeperint non mutantur, et latronem novimus alium pervenisse ad supplicium, et apostolos scimus percepisse propositum quod desideraverant regnum. Quis ergo discutiat in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit, ut ducat unumquodque ad terminos suos, et intelligat semitas domus eius? Video Paulum ex illa persecutionis saevitia ad gratiam apostolatus vocatum [Act. IX, 1, seq.], et tamen sic inter iudicia occulta formidat, ut reprobari se, etiam postquam vocatus est, timeat. Ait enim: Castigo corpus meum, [Pratel., et servituti redigo. Laud. et Corb. Germ., et servituti subiicio.] et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. Et rursum: Ego me non arbitror comprehendisse; unum autem, [Turon., quod retro oblitus. Corb. Germ., unum autem quae retro oblitus.] quae quidem retro sunt oblitus, ad ea quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum sequor, ad palmam supernae vocationis Dei, in Christo Iesu. Sequor autem si comprehendam, in quo et comprehensus sum [Philip. III, 13]. Et certe iam de illo voce dominica dictum fuerat: Vas electionis mihi est [Act. IX, 15]; et tamen adhuc castigans corpus suum metuit ne reprobetur.
4 [34. ] Spem nostram potius comitetur timor quam securitas. Vae laudabili etiam vitae, si remota pietate iudicetur.---Vae miseris nobis, qui de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus, et iam in otio quasi de securitate torpemus. Debet profecto, debet in spe esse non solum securitas, sed etiam timor in conversatione, ut et illa certantes foveat, et iste torpentes pungat. Unde recte per prophetam dicitur: Qui timent Dominum, sperent in Domino [Psal. CXIII, 11]. Ac si aperte diceret: De spe incassum praesumit, qui timere Deum in suis operibus renuit. Sed cur beatus Iob de tam valida quaestione requiritur, quae omnino ab hominibus ignoratur, ut iustorum iniquorumque terminum comprehendat, nisi ut aliorum finem cognoscere non valens, ad suum recurrat, quia sicut aliorum, sic etiam suum nesciat, et nesciens timeat, timens humilietur, humiliatus iam de operibus suis extolli non debeat, et non elatus in gratiae arce persistat? Dicatur ergo ei: [Vindoc., Pratel. et al. Norm., indica mihi si nosti omnia, ut legitur in Vulgata. Retinuimus tamen lectionem Corb. Germ. et Excusorum, quod eam a sancto Gregorio usurpatam credamus, nec immerito. Si enim aliam, quae est Vulgatae, secutus fuisset, quid causae fuisset amanuensibus mutationis faciendae? Contra vero cum observassent verba haec, si habes intelligentiam, discrepare a textu Iob, his omissis, restituerunt si nosti omnia, ut legitur. in Iob.] Indica mihi, si habes intelligentiam, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit; ut ducas unumquodque ad terminos suos. Ac si diceretur: Sicut qui de malis convertantur ad bona, vel qui de bonis ad mala redeant, nescis, ita etiam nec de te quid tuis meritis exigentibus agatur intelligis. Et sicut alienum nullatenus comprehendis, ita etiam tuum terminum praenoscere non vales. Iam enim quantum ipse profeceris scis, sed quid adhuc de te ego in occulto sentiam nescis. Iam iustitiae tuae acta consideras, sed quam districte apud me pensentur ignoras. Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota pietate iudicetur, quia districte discussa inde ante oculos iudicis unde se placere suspicatur obruitur. Unde recte Deo per Prophetam dicitur: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. Unde bene per Salomonem dicitur: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta [Eccle. IX, 1]. Hinc rursum per eumdem Salomonem dicitur: Quis hominum intelligere poterit viam suam [Prov. XX, 24]? Et nimirum bona malave quis faciens conscientia attestante [Turon., Corb. Germ., Ebroic. aliique Norm., cognoscit.] cognoscitur. Sed idcirco dicitur quod via sua ab hominibus nesciatur, quia etiam si recta se quisque opera agere intelligat, sub districto tamen examine quo tendat, ignorat. [Vet. et Rec. X.] Igitur postquam illum de ista finis sui consideratione perterruit, ad examinandum eius exordium redit; ac ne conqueratur cur finem suum nesciat, commemoratur etiam quia nec quo huc initio accessit intelligat. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.21r csg209.67 sbb354.69

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik