2 | [31. ] Sancti dum exterius angustiis premuntur, intus dilatantur.---Latitudo namque bonorum interiorum nequaquam comprehenditur, nisi caute consideretur. Nam plerumque eos exterius inopia humiliat, poenae cruciatus angustat; sed tamen inter haec semper interior fortitudo se usque ad speranda coelestia dilatat. Angustati apostoli exterius fuerant, quando flagella sustinebant; sed in magna stabant intus latitudine liberi, qui apud se haec eadem flagella in gaudium verterant. Scriptum namque est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati . Hanc latitudinem inter angustias Paulus invenerat, qui dicebat: Scire autem vos volo, fratres, quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in omni praetorio . Hanc latitudinem David inter angustias obtinebat, dicens: In tribulatione dilatasti me . Tunc itaque haec terra, id est sanctorum conscientia, dilatatur, cum mundi huius adversitatibus; exterius premitur. Nam cum a praesentis vitae securitate repellitur, intus ad se impingitur, ut ad speranda superna tendatur. Cumque evagari exterius non permittitur, quasi in sinum suum revocata dilatatur. Nos autem quae boni viri adversa tolerent cernimus, sed intus quantum gaudeant non videmus. Mentis eorum latitudinem modo in verbis, modo in operibus considerando cognoscimus, sed tamen quanta in eis amplitudo sit eiusdem latitudinis ignoramus. Audiat ergo humana sapientia, et se insipientem discat: Nunquid considerasti latitudinem terrae? Ac si dicat: ut ego, qui flagellis cinctam, occultam iustorum laetitiam solus plene considero, quia solus misericorder formo. Vel certe idcirco beatus Iob utrum terrae latitudinem consideraverit inquiritur, ut exemplo alienae latitudinis humilietur. Ac si ei aperte diceretur: Eos quos innumera mala praesentis vitae nequeunt angustare considera, et de statu cordis tui inter verbera gloriari cessa. Sequitur: |