Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XVI.
1 | VERS. 17.---Nunquid apertae sunt tibi portae mortis? |
2 | [29. ] Portae mortis sunt cogitationes pravae, quas Deo per confessionem pandimus.---Portae enim mortis sunt cogitationes pravae, quas Deo pandimus, quando eas in poenitentia flendo confitemur. Quas etiam non confessas intuetur, sed confessas ingreditur. Tunc quippe viam sibi in portis mortis aperit, quando, solutis pravis cogitationibus, ad nos post confessionem venit. Quae portae mortis idcirco vocatae sunt, quia profecto via ad interitum per iniquas semper cogitationes aperitur. Quod adhuc replicatur, cum subditur: |
3 | IBID.---Et ostia tenebrosa vidisti? |
4 | [30. ] Tenebrosa namque ostia sunt latentia mentis mala.---Tenebrosa namque ostia sunt latentia mentis mala, quae et haberi intrinsecus possunt, et tamen ab altero videri non possunt. Quae tamen Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit. Scriptum quippe est: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo . Et quia omne vitium angustat, omnis vero virtus animum dilatat, post destructa vitia recte subiungitur: Nunquid considerasti latitudinem terrae? Nisi enim virtus animum dilataret, nequaquam Paulus Corinthiis diceret: Dilatamini et vos, et nolite iugum ducere cum infidelibus . Solerter vero intuendum est quod dicitur: |