monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XIV . <<<     >>> XVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XV [Rec. VIII].

1 VERS. 16.---Nunquid ingressus es profundum maris?
2 [27. ] Maris profundum Deus ingreditur, cum peccatoris mentem visitat.---Mare quippe est mens humana, cuius profunda Deus ingreditur quando per cognitionem suam ad lamenta poenitentiae ab intimis cogitationibus perturbatur, quando prioris vitae nequitias ad memoriam reducit, et fluctuantem [Ebroic. et alii Norm., in confessione sua animum convertit. In Vindoc. quoque legitur convertit.] in confusione sua animum concutit. Profundum maris Deus penetrat, quando etiam desperata corda permutat. [Vindoc., Laud., Pratel., etc., sic enim mare intrat. Corb. Germ., si enim.] Ipse enim mare intrat quando cor saeculare humiliat, profundum maris ingreditur quando visitare mentes etiam pressas sceleribus non dedignatur. Unde et recte percunctando subiungitur: Et in novissimis abyssi deambulasti? [Ebroic. et alii, quid enim est.] Quae enim est abyssus, nisi mens humana, quae dum semetipsam comprehendere non valet, sese in omne quod est, velut obscura abyssus, latet? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam, ab altitudine phantasiae suae [Habac. III, 10], quia dum semetipsam mens humana non penetrat, ex comparatione sui, divinae naturae potentiam quam comprehendere non sufficit humilius laudat.
3 [28. ] In novissimis abyssi deambulat, cum nequissimorum corda convertit.---In novissimis ergo abyssi Deo deambulare est etiam nequissimorum corda hominum convertere, et desperatas mentes visitationis suae vestigiis tangendo mirabiliter reformare. Cum enim post immensa scelera, unusquisque compungitur, quid aliud quam in novissimis abyssi Deus deambulans videtur? Quasi in abysso namque Deus deambulat, cum obscurum cor penetrans, fluctus invisibiles vitiorum calcat. Plerumque enim praeterita alia plangimus, et aliis praesentibus urgemur, ut modo superbia, modo ira, modo luxuria, modo avaritia tentante fatigemur. Sed cum cuncta haec in corde nostro Dominus occultae visitationis suae timore reprimit, quid aliud quam in abysso gressus ponit? Quos gressus mente conspicimus, quando contra insurgentia vitia quomodo timoris eius obvient dona pensamus. Hos namque gressus Propheta conspexerat, cum dicebat: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto ipsius [Psal. LXVII, 25]. Qui enim inordinatos motus animi divinorum iudiciorum memoria in se reprimi conspicit, quasi deambulantis in se gressus Domini videt. Dicatur ergo beato Iob: Nunquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti? Subaudis ut ego, qui mira misericordia in peccatorum cordibus modo iram, modo luxuriam, modo avaritiam, modo surgentem superbiam calco. Ac si ei aperte diceretur: Si latentia cordis vitia me solum reprimere conspicis, tu extolli de propria iustificatione cessabis. [Vet. VIII.] Et quia cum divinitus visitamur etiam de occultis et illicitis motibus mentis ad confessionem ducimur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.20v csg209.64 sbb354.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik