2 | [25. ] Portas mortis, hoc est potestates adversas superavit.---Portae enim mortis sunt potestates adversae. Quas descendens Dominus aperuit, quia earum fortitudinem moriendo superavit. Quae appellatione quoque alia tenebrosa ostia vocantur, quia dum per occultationis suae insidias non videntur, deceptis mentibus viam mortis aperiunt. Quae tenebrosa ostia Dominus videt, quia immundorum spirituum fraudulentam malitiam et respicit et premit. Quos nisi ipse nobis nescientibus videndo prohiberet, et nil de insidiis eorum mens nostra cognosceret, et eisdem insidiis capta deperiret. Quae tenebrosa etiam nos ostia cernimus, quando supernae lucis radiis illustramur. Unde et per prophetam dicitur: Dominus mihi adiutor est, et ego videbo inimicos meos . Hostes igitur nostros ipse videt, qui suo eos munere nobis visibiles facit. Vel certe tenebrosa tunc ostia Dominus vidit, cum claustra inferni penetrans, crudeles spiritus perculit, et mortis praepositos moriendo damnavit. Quod idcirco hic non adhuc de futuro, sed iam de praeterito dicitur, quia hoc quod facturus erat in opere, nimirum iam fecerat in praedestinatione. Quia vero post mortem resurrectionemque eius crevit Ecclesia, atque in cunctis est gentibus dilatata, apte subiungitur: |