monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT XII [Rec. VII].

1 VERS. 16.---Nunquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
2 [23. ] Dominus non solum in mundum, sed etiam in infernum pro nobis descendit.---Ac si dicat: Ut ego, qui non solum mare, id est saeculum, per assumptam humanam carnem atque animam petii, sed etiam per eam sponte in morte positam, usque ad ultima inferni, quasi ad maris profunda descendi. Si enim mare, more divini eloquii, saeculum debet intelligi, nihil prohibet profunda maris inferni claustra sentiri. Quod profundum maris Dominus petiit, cum inferni novissima, electorum suorum animas erepturus, intravit. Unde et per prophetam dicitur: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati [Isai. LI, 10]. Hoc namque profundum maris ante Redemptoris adventum non via, sed carcer fuit, quia in se etiam bonorum animas, quamvis non in locis poenalibus, clausit. Quod tamen profundum viam Dominus posuit, quia illuc veniens, electos suos a claustris inferni ad coelestia transire concessit. Unde et apte illic dicitur: Ut transirent libertati [Ibid., 10]. Quod vero profundum maris dixerat, hoc, aliis verbis replicans, abyssi novissimum vocat, quia sicut aquarum abyssus nulla nostra visione comprehenditur, ita occulta inferni nullo a nobis [Laud., Ebroic. et alii Norm., cogitationis sensu.] cognitionis sensu penetrantur. Qui enim hinc subtrahantur cernimus, sed quae illos iuxta meritum retributio suppliciorum maneat, non videmus.
3 [Vet. VI.] 24. In inferno deambulavit, quia liber ad ligatos venit.---Vigilanti vero est cura pensandum quod [Laud. et Corb. Germ., in novissima.] in novissimo abyssi deambulasse se perhibet. Deambulare quippe non constricti, sed liberi est. Quem enim vincula stringunt, eius nihilominus gressus impediunt. Quia igitur Dominus nulla peccati vincula pertulit, in inferno deambulavit. Liber quippe ad ligatos venit. Unde scriptum est: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 5]. In novissimis ergo abyssi Domino deambulare est in loco damnationis nihil suae retentionis invenire, attestante Petro, qui ait: Solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo [Act. II, 24]. Vel certe quia deambulando nos cum de loco ad locum ducimur, hic illicque praesentes invenimur; deambulasse in inferno Dominus dicitur, ut electis animabus in locis singulis per divinitatis potentiam praesens fuisse monstraretur. Unde et spiritus sapientiae mobilis describitur [Sap. VII, 4], ut per hoc quod nusquam deest, ubique nobis occurrere designetur. Quam descensionem suam Dominus tanto mirabilem respicit, quanto eam redempto homini crebrius infundit. Eam namque adhuc replicans subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.19v csg209.61 sbb354.63

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik